Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.171 » Pag 258 - 259

1/2.171
258
259

258
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro basilio magno Imperatore anno octabodecimo. sed et constantino magno
Imperatore frater eius anno quintodecimo. Die tricesima mensis augusti indictione
sexta neapoli: Horta est itaque intentio inter me anna honesta femina
filia quidem domini aligerni monachi qui supranomen pictuli relicta
autem quondam domini gregorii. et te videlicet domino iohanni venerabili
ygumeno monasterii sanctorum theodori et sebastiani qui appellatur casapicta
situm in viridario: De questionem quam aput te facere visa sum. Propter
una terra que vocatur Karictura posita vero in loco qui vocatur pumilianum
quod est foris arcoras dudum aqueductus. Coherente sivi ab uno latere terra
heredum quondam domini iohanni prefecti qui supranomen alfani. et ex alio
latere terra heredum quondam domini aligerni bulcani. de uno capite terra
heredum quondam domini aligerni prefecti morfissa. de alio capite via publica.
De qua te quesivi dicendo pars mea quia memorata terra mea est et memoratus
genitor meus ea tenuit et dominavit per quadragintam annos. pars
autem tuam asserebat ut memorata terra qualiter per memoratas coherentias
ea exegregastis propria esse memorati sancti et venerabilis vestri monasterii:
et quem tu quam antecessores tuis ea tenuissetis et dominassetis per quadragintam
annos et memoratus genitor meus minime ea dominasset infra quadragintam
annos. In hoc iudicatum est inter nobis et suscepi exinde a parte
tua sacramentum qualiter superius exinde asseruistis et definivi exinde tecum
in omnibus. et neque a me memorata anna honesta femina neque a meis
heredibus nullo tempore numquam tu memoratus dominus iohannes venerabilis
ygumenus aut posteris tuis nec memoratus sanctus et venerabili bester
monasterius quod absit habeatis exinde aliquando quacumque requesitionem
aut molestia per nullum modum nec per summissis personas ha nunc et
imperpetuis temporibus. Insuper omni tempore ego et heredes meis tibi posterisque
tuis exinde omnibus consortibus meis viri et consobrini et heredes
eorum desuper tollere debeamus nulla vobis mictentes hoccansionem. Quia
ita inter nobis iudicatum est. Si autem ego aut heredes meis quovis tempore
contra hanc chartulam securitatis ut super legitur venire presumserimus
259
et minime adimpleverimus hec omnia memorata et in aliquid offensi fuerimus
per quovis modum aut summissis personas. tunc componimus tibi posterisque
tuis auri solidos viginti bythianteos. et hec chartula qualiter continet
firma permaneat imperpetuum. scripta per manus iohanni Curialis scribere
rogavi per indictione memorata sexta +
Hoc signum + manus memorate anna honeste femine quod ego qui
memoratos pro ea subscripsi +
+ ego marinus filius domini cesarii monachi rogatus a suprascripta
anna testi subscripsi +
+ ego stefanus filius domini ursi rogatus a suprascripta anna testi
subscripsi +
+ ego iohannes filius domini gregorii rogatus a suprascripta anna testi
subscripsi +
+ Ego iohannes Curialis Complevi et absolvi per indictione memorata
sexta +
Torna all'inizio