Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.125 » Pag 160 - 161

1/2.125
160
161

160
+ In nomine domini tricesimo quinto anno principatus domini gisulfi
gloriosi principi mense agusto decima indictione Ideoque ego mulier nomine
sadelperga filia stephani de cicianu . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . relicta
quondam cimini de eodem loco cicianu declaro me abere una petia de terra
posita in loco ubi dicitur casole territorio cimiterense hoc est arbota et
olibe posita pertinente mihi a supradicto cimino biro meo qui mihi per
carta concessionis datam atque traditam abuit ipsa terra coeret sibi finis
ab uno latere a parte occidentis pergit bia et de alio latere a parte orientis
fine herede iohannis scariclati et de uno capite a parte septemtrionis fine
terra heredes sergii tribuni et terra herede iohanni scariclati et de alio
capite a parte meridie fine terra monasterio sancti sebastiani de ec super
nominata terra qualiter finis eius predicte sunt considerabit de dei omnipotentis
misericordia et pro mercede et salbationis anime mee una mecum
altergriso filii palumbi beneravili sacerdoti de loco curanu exadolfo germano
et abbocatore meum dum congruum nobis est bona etenim mea
bolumtate offero in monasterio sancti sebastiani qui positus est in dividario
quem modo at regimen detinet domino sergio agumino in aequadam ratione
ut cumtis diebus bite mee qui supra nominate sadelperge in mea sit
potestate at regendum et gubernandum et frugiandum et comedendum et
cumtis diebus bite mee omnes fruges super me recolingendum tantummodo
cumtis diebus bite mee quando parutum sit in ista terra oleum natum fuerit
exinde persolbere debeamus in ipso superscripto monasterio unum sestarium
de oleum mensuratam at sextarium iustum et quando in ista terra
oleum natum non fuerit exinde nobis aliquit non queratis tantum pos hobitum
meum qui supra nominate sadelperge totum et in integrum cum omnia
sua edificia et cum inferius et superius et cum viis et andita sua remaneat
in potestate de superscripto monasterio sancti sebastiani et domino sergio
aguminu ut omnes fruges ex ipsa terra in tua qui supra domini sergii
igumini et de posteris tuis sit potestate tenendi et dominandi fruendi et
comedendi et exinde quomodo facere volueritis verumtamen ipsa cartula
quam mihi factam abuit cimino biro meus remittam ego illam aput bos ut
161
semper sit vobis indefensa et si aliquando tempore surrexerit qualiscumque
homo magnus vel parbus qui ipsa terra vobis tollere aut contrare boluerit
aut de ipso monasterio illut subtraere boluerit per qualecumque modum
exinde sit vobis hobligatus at conponendum quinquaginta solidi vizantei et
insuper sub anathema iaceat da trecentos decem et octo patrum et partem
abeat cum iuda traditore domini nostri ihesu christi et beniat ei sicut ebenit
ad athan et ad aviron qui sic vibos terras eos deglutibit qui ipsa
terra de ipso monasterio suptraere boluerit et anc cartam offertionis firma
et stavilem permaneat inperpetuum et te petrus notarius scribere rogavimus
actu cicianu mense et indictione suprascripta
+ ego sergius
+ ego ioannes presbyter
+ ego petrus presbyter
+ ego iohannes presbyter
Torna all'inizio