Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.85 » Pag 108 - 109

1.85
108
109

108
+ In nomine domini quinto anno principatus domni nostri waimari summo princeps, mense
iunius quartadecima indictione. brebe ... ermenandus filius leoni de priatu, de eo quod ante
vonorum hominum que subter scripti sunt, a me qui supra ermenandus ostensum est ipsa cartula
donationis que continebat, ut ego donatum adque concessum havere leomperti germano meus
integra ipsa curte mea, quem abeo de predictum genitorem meum ubi resedeo in suprascriptum
locum priato, ipsa curte cum arboribus et rebus et territorie et cum integre ipse case que ibi
posite sunt, in simul et homnes alie rebus et territorie, quem de predicto genitorem meum
habeo cum propie finibus et viebus sue et cum homnibus pertinentie sue, sicut dixi, quit quantum
de predicto genitore nostro pertinet, totum in integrum cum superius et inferius ei in integrum
109
concessisset possidendum, et launegild continebad eodem cartula, ut inde receptum
habuisset cappellu fusco uno. et sic continebad ipsa cartula, ut in eam videlicet rationem hec
omnia ei concessisset, ut dum ego qui supra ermenandus evixero, in mea siat potestate faciendum
quit voluero; et post vero meu obitu, dum vixerit vonesinda uxor mea et lectum meum
custodierit, fruens et lavores exinde in integrum de subto et de super in eius sit potestate faciendum
quod voluerit: aliut continebat secundum degem de launegild ipsa cartula esset confirmata;
scripta est cartula illa per cumpertus notarius in quarto anno principatus domni waiferii de
mense octuber tertiadecima ihdictione, et ibi scripti erat manibus suis iohannipertus et spendeo
presbiter, seu et ermenandus, et audo presbiter, et forte presbiter, et luperisi presbiter, et ragimpertus
diaconus, et liodelgari, et cum ista cartula quod superius legitur, sic ante subscriptorum
vonorum hominum qui subter scripti sunt, quod ostensa et relecta fuit et taliter continentem
inde, ut in posterum recordetur hoc exemplum relebavit. actum salerno.
Desunt firmae.
Torna all'inizio