Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.527 » Pag 314 - 314

5.527
314
314

314
Notum sit omnibus hominibus tam posteris quam presentibus. quoniam
ego BOAMUNDUS per gratiam dei antiochenus princeps concessi
et concedo aecclesiae beati laurentii de aversa pro remissione peccatorum
patris mei. et matris. nec non et meorum. ut ubicumque sint monachi
prefatae aecclesiae in villis meis. nullas penitus vendendi vel emendi.
consuetudines reddant: Neque sit aliquis de exactoribus meis qui supradictas
consuetudines ab eis exigat. Concedo etiam ut si homines predictorum
monachorum aliquid forte foris fecerint. non sit aliquis de meis ita
temerarius vel audax. ut eum sine clamore. monachorum aliquo modo iustificare
presumat. set predictis monachis prius proclamationem faciat. et
per manus eorum postea iustitiam habeat. Addo preterea prefatae elemosinae
ut sicut homines mei in terra mea alienos homines fidare possunt.
ita quod et predictis monachis afidandi quoslibet. in terra mea potestatem
trado: Quicumque ergo huc preceptum proprio typario meo bullatum infirmare
voluerit. vel presumpserit. centum solidos aureos ad curiam meam
componat: Scripta per manus ugonis cancellarii mei indictione prima.
Anno ab incarnatione domini millesimo centesimo septimo BO+AMUNDUS.
HUGO DE + GAUTERII VILLA WIDO + FRATER EIUS
TESTES
Torna all'inizio