Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.99 » Pag 103 - 104

1/2.99
103
104

103
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro romano magno Imperatore anno septimodecimo. sed et basilio
magno imperatore eius filio anno secundo. Die vicesimaoctaba mensis augusti
indictione quinta neapoli: Certum est me benedictum humilem monachum
qui in laicatum bonito appellabam: A presenti die promtissima voluntate
pro redemtionem et salbationem anime mee offero et trado vobis
domino sergio venerabili ygumeno monasterii sanctorum theodori et sebastiani
qui appellatur casapicta situm in viridario. IDest de terra mea posita
ad sanctum stephanum ad meiana territorio plagiense hoc est a parte horientis
iuxta terra quidem iohanni germani mei qualiter inter se sepis exfinat: et
a parte septemtrionis cum terra stauritas plevi memorate ecclesie sancti stephani
sicuti inter se finit sepe. et a parte hoccidentis coniunctum est cum
reliquum ex ipsa terra quam in mea reservavi potestatem sicuti inter se
duos termines finiuntur unum vero termine qui est fictus a parte septemtrionis
alium autem a parte meridiana. et ab ipsa meridianam partem coheret
terra iuris ecclesie sancte marie de illa spelunca. una cum arvoribus
fructiferis vel infructiferis et cum introitum suum per curtaneum quem offerui
ad stauritas memorate plevi. et per ipsum reliquum quem mihi reservavi
insimul a parte septemtrionis iuxta ipsa sepe omnibusque. eis pertinentibus.
De qua nihil mihi exinde intus memoratas coherentias aliquod
remansit aut reservavi nec in alienam personam commisi vel amodo iam
committo potestatem. et ha nunc et deinceps a me vobis et per vos in
eodem sancto et venerabili vestro monasterio sit offertum et traditum in
vestra posterisque. vestris sint potestatem queque exinde facere volueritis.
et neque a me memorato benedicto monacho qui in laicatum bonito appellabam
neque a meis heredibus nullo tempore nunquam vos aut posteris
vestris nec memoratus et venerabilis vester monasterius quod absit habeatis
exinde aliquando quacumque requisitionem aut molestia per nullum modum
nec per summissis personis ha nunc et imperpetuis temporibus. Quia ita
mihi complacui: Si autem ego aut heredes meis quovis tempore contra
hanc chartulam offertionis ut super legitur venire presumserimus per quovis
104
modum aut summissis personis. tunc componimus vobis posterisque. vestris
et in memorato sancto vestro monasterio auri solidos duodecim bythianteos
et hec chartula offertionis qualiter continet firma permaneat imperpetuum:
scripta per manus petri scriptoris filio domini iohanni Curialis per indictione
memorata quinta +
Hoc signum + manus memorati benedicti monachi qui in laicatum bonito
appelam quod ego qui memoratos ab eo rogitus pro eum subscripsi +
+ ego gregorius filius domini iohannis rogatus a suprascripto benedicto
monacho testi subscripsi +
+ ego aligernus filius domini leoni rogatus a suprascripto benedicto
monacho testi subscripsi +
+ ego gregorius filius domini iohannis rogatus a suprascripto benedicto
monacho testi subscripsi +
+ Ego iohannes Curialis qui memoratos post subscriptionem testium et
memorati petri scriptoris filii mei Complevi et absolvi per indictione memorata
quinta +
Torna all'inizio