Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1295 » Pag 117 - 119

8.1295
117
119

117
+ In nomine domini, octabodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense agusto, tertiadecima indictione. Memoratorium factum a me iohanne clerico filio pantaleonis
atrianensis, eo quod coram presentia domni maraldi clerici et medici atque abbati ecclesie
sancte semperque virginis dei genitricis marie, quam domnus iohannes olim princeps
huius a deo conserbata salernitana civitate construere fecit inter murum et muricinum istius
civitatis. et medietatem ipsius ecclesie cum medietate de omnibus suis rebus stabilibus et mobilibus
pertinet heredum quondam domni guaimarii principis filii iamdicti domni iohannis principis.
et reliquam medietatem prephate ecclesie cum alia medietate de ipsis rebus stabilibus et
mobilibus ipsius ecclesie pertinet heredum quondam iohannis comitis filii suprascripti domni
iohannis principis. per convenientiam quam et per iussionem ipsius domni abbatis tradidi bonomilo
filio quondam abentii genuensis de terris quibus eidem ecclesie pertinet intra hanc civitatem,
subtus et prope ipsam ecclesiam, et est ipsam terram quam ei tradidi cum parietibus
vetustis per fines: ex omni parte fines ipsius ecclesie. a parte occidentis finis viam que ducit per
posterolam ipsius ecclesie: a parte septemtrionis finis anditus: a parte orientis finis medius paries
fabritus et medium clusamen: a parte namque meridiei finis ipsum muricinum, qualiter coniungit
ad ipsam viam; ea ratione, ut amodo et usque completi anni viginti integra ipsa traditio, qualiter
118
suprascriptum est, cum ipsis parietibus et cum vice de ipsa via et de predicto andito sit
in potestate ipsius bonomilo et heredum eius illut tenendum et dominandum. et licead illum
et eius heredes in ipsam traditionem casam in solario iusta ratione facere et abere, qualiter
meruerit, de sua ligna cum meniano super ipsum anditum iusta ratione, et eam casam ostracare
et de super scindolis operire bonam sicut meruerit. et liceat illum et eius heredes in ipso anditu
supra quod menianum et sericidium ipsius case facturi et abituri sunt scalas ligneas iusta
ipsam casam iusta ratione ponere et abere, qualiter voluerit. et in ipso muricino liceat illos
rumpere et capita lignorum mittere et abere iusta ratione. et illi qui retinunt casam ipsius
ecclesie a parte ipsam occidentis, licentiam abeant in ipsum parietem qui ipsi traditione a
parte ipsam occidentis est, capita lignorum ponere et abere iusta ratione quando voluerint, et
super ipsa viam edificiis tenere et abere iusta ratione, qualiter voluerint. Iamdicta vero traditio,
qualiter suprascriptum est, usque ipsi viginti anni sit in potestate ipsius bonomilo et
heredum eius illam tenendam et dominandam, sicut suprascriptum est. et in ipsam casam si
voluerint resideant et abitent et alii ad residendum illam vel ex ea cui et qualiter voluerint dent,
fobee et omnis utilitatis iusta ratione in ipsa traditione faciant et abeant illi et homines quos
voluerint, qualiter eis placuerit. Et quod censum et datio ex eadem traditione usque completi ipsi
viginti anni tollere et abere potuerint, totum illud sibi abeant, faciendum quod voluerint. Tantum
omni anno de suprascripto mense, ipse bonomilo et suos eredes dent censum per ipsa traditione
ipsi domno abbati et successoribus eius seu in parte predicte ecclesie tarenos bonos sex
de moneta que tunc formatam in ac civitate. Completi vero ipsi viginti anni, ille et suos heredes
abeant in ipsam traditionem casa bona ostracata de ligna bona conciata, et cum meniano
super ipsum anditum bonum conciatum longitudine quando ipsam traditio ipsi andito coniuncta
est, et latitudine usque medium ipsum anditum, et de super ipsam casam cum ipso meniano
abeant scindolis opertum bonum sicut meruerit. et scalas ligneas iuxta eadem casa positi, sicut
suprascriptum est. Completi namque ipsi viginti anni, liceat ipsum bonomilum et suos heredes
et homines qui tunc in eadem traditionem abitantes fuerint inde exire et extraere inde omnia
eorum causa mobilia et ire quo boluerit. et presentaliter ipse bonomilo et suos heredes dividant
totam ipsam casam, qualiter eam facere et abere debuerint, sicut suprascriptum est, cum
ipso meniano et cum ipse scale per medietatem in duas partes iusta ratione; et prius ipse
domnus abbas et successores suos vel pars suprascripte ecclesie comprehendat exinde unam
partem qualem voluerit faciendum quod voluerit, reliquam vero pars que remanserit liceat
ipsum bonomilum et suos heredes inde disturbatum; ita tamen, ut paries fabrita que sunt vel
fuerit intra ipsam partem que remanserint, non illos inde disturbent, set tantummodo ligna
119
que fuerint intra eadem parte que remanserint inde disturbent et tollant, sic tamen, ut nullum
damnum faciant in ipsam partem, quam ipse domnus abbas et successores suos vel pars
suprascripte ecclesie comprehendere debuerint. et de ipsa ligna faciant quod voluerint; sic
tamen, ut si illa vel ex ea datura vel venditura abuerint, non abeant potestatem illa vel ex ea
cuilibet dare vel vendere, aut per quemlibet modum alienare, nisi ipsi domno abbati et successores
eius seu in parte predicte ecclesie illa vendant et dent eis pro eo pretio quo per
doctos et deum timentes homines iuste appretiatum fuerit. et faciant illis scire ipsum domnum
abbatem et successores eius vel partem suprascripte ecclesie pro ea emenda per tertium
constitutum de duodecim in duodecim dies. et si intra ipsa constituta illis ipsa ligna, ut suprascriptum
est, emere noluerint, et dare inde eis iusto baliente pretio, tunc post ipsa constituta
liceat ipsum bonomilo et suos heredes de ea facere quod voluerint. Et si infra ipsa constituta
illa vel ex ea cuicumque sine solutione ipsius domni abbatis et successorum eius seu
partis predicte ecclesie dederint, sicut de eorum pareat potestatem esse subtracta, tunc sine
pretio perveniat ad potestatem ipsius domni abbatis et successorum eius, seu in parte predicte
ecclesie faciendum quod voluerint. et per convenientia ipse bonomilo guadiam michi dedit
et fideiussorem michi posuit stefanum socerum suum filium quondam rainerii. et per ipsam
guadiam obligat se ipse bonomilo et suos eredes, si sicut superius scriptum est non adimpleverint,
et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam
guadiam et convenientiam ipse bonomilo obligat se et suos eredes componere ipsi domno abbati
et successoribus eius seu in parte predicte ecclesie triginta aureos solidos constantinos: et taliter
scriptum est per landolfum notarium.
+ Ego iohannes notarius me subscripsi.
+ Ego romualdus notarius me subscripsi.
Torna all'inizio