Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.787 » Pag 125 - 126

5.787
125
126

125
+ In nomine domini tricesimo hoctabo anno principatus domni nostri guaimari, et nono
anno domni guaimari eius filio,gloriosi principibus, mense nobember, decima indictione.
declaramus nos mulier nomine ermesenda filia ursi, qui fuit uxore truppoaldi clerici filii
petri, et romoaldus clericus filius predicti truppoaldi et predicte ermesende, quoniam nobis
iamdicti mater et filius pertinentem est abere terra cum casa frabita solarata intus anc
salernitanam cibitatem a suptus platea qui pergit suptus ecclesia sancti maximi, et est
per ec finis et mensurie: a pars meridie fine, sicut facie de pariete frabitum discernit,
inde sunt pedes decem et octo: ab occidente fine anditum, inde sunt pedes undecim et
summisse et uncie tres: a septemtrionis, sicut totum parietem de ista casa discernit, inde
sunt pedes alii decem et octo: ab oriente sunt pedes alii undecim et summisse et uncie
tres, et ab ipsa pars occidentis super ipso anditum abente mineaneum et scalella posita
lingnitia de latitudo pedes duo et planta cum pollice, et de longitudo ipso mineaneum undecim
pedes et summisse et uncie tres, et a foras supradicta mensure abentem unum sericidium
in pars orientis et alium in pars occidentis cecidentem in ipso anditum de latitudo
pedem unum et uncie tres: tota omnis supradicta mensuria mensurata fuit ad iusto
pedem manum ominum. Modo autem, sicut nobis iamdicti mater et filius congruum est,
126
nostre bone boluntatis, per anc cartulam per absolutionem suprascripte gloriose potestatis,
quem nobis dandum direxit per bisiniano sculdais ante presentia ragemprandi iudici et
alii testes, secundum lex et consuetudo est gentis nostre romanorum, benumdedimus adque
ad semper abendum confirmabimus tibi aldemari presbiteri et abbati ecclesia sancti
gramatii inclita ipsa terra cum casa per supradicte finis et mensurie, qualiter superius
legitur, ad securiter et firmiter amodo et semper tu iamdictus aldemari et tuos eredes supradicta
nostra bindictio abendi, possidendi, dominandi, omnia exinde faciendi que bolueritis,
asque omni nostra et de nostris eredibus contrarietatem vel requisitione. unde pro
firmandam et stabiliscendam supradicta nostra bindictio, nuc a presentis recepimus a te
iamdicto aldemari abbas statutum pretium, i sunt auri solidi de tari numerum biginti ana
quattuor tari per solidos in omnis deliberatione, sicut inter nos combenit. de qua per bona
combenientia nos iamdicti mater et filio commune consensum guadia tibi iamdicto aldemari
abbati dedimus et mediatorem tibi posuimus iaquintus filius quondam maraldi; et
per ipsa guadia obligabimus nos iamdicti mater et filio commune consensum et nostris
eredibus amodo et semper antistandum et defensandum tibi tuique eredibus inclita supradicta
nostra bindictione cum bice de ipso anditum a pars uxore meaque romoaldi et da
omnes omines omnique partibus; quando autem tu et tuis eredibus de supradicta nostra
bindictione per vos ipsis bolueritis esset auctorem et defonsore, potestatem abeatis vice
nostra cum ista cartula et cum omnibus rationibus, que inde abere potueritis, in omnibus
inde causare et finem facere, qualiter bolueritis; nam, quando nos et nostris eredibus quesieritis
exinde abere auctorem et defensore, nos autem et nostris eredibus illum vobis defensemus,
sicut superius legitur. Et si taliter etc. Statuta mulcta quinquaginta auri solidorum
constantinianorum.
Et taliter scribere rogabimus te iaquintus notarius actum salerno.
+ Ego qui supra ragemprandus iudex.
Torna all'inizio