Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.448 » Pag 126 - 127

5.448
126
127

126
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi. Imperante domino
nostro alexio magno Imperatore anno septimo. die octava mensis aprelis
indictione undecima neapoli: Motitia redum inventaneum factum a me stephanus
presbyterum filium quondam domini dometi presbyteri qui fuit parammonerium
memorate venerabilis ecclesie et ego custus esse videor de ecclesia
beatissimi petri christi apostoli que appellatur at paternum. de codicibus et
ornamentis qui sunt de memorata ecclesia sancti petri quos ego recepi at
conserbandum et salbu faciendum at memorata ecclesia cuntis diebus vite
meae et post meum transitum quidem iohanne filio meo cuntis diebus vite
sue si ipse clericus aut presbyter fuerit. a vobis cunta congregationis monachorum
sanctorum sergii et vachii qui nunc congregatum est in monasterio
sanctorum theodori et sebastiani qui appellatur casapicta situm in biridiarium
cuius iure ipsa ecclesia sancti petri esse videtur et ego da vobis
et da ipso vestro monasterio. ipsa ecclesia cum suis omnibus pertinentiis
appreensam abeo at detinendum et dominandum seu frugiandum cuntis diebus
vite meae et post meum transitum memorato iohanne filio meo si ipse presbyter
aut clericus fuerit pro omnem ordine et tenore sicuti continet firmissima chartula
ordinationis que inter nos facere abemus. et est nominatibe. idest una
campana crea. et una planeta de linum cum atmictum et orarium et manitergulum
suum et calice de stagnum cum patina sua et unu cammisum cum
unu cinculum de sericum. et unu liber comite da missa qui incipit da ventum
domini et badit per circuitum annum. et unu tifonarium de nocte et est
notatum et decem et octo guaterni de lumarium et tres guaterni de cantare
de illa trinitate. et dui guaterni de cantare de illa edificatione. et unu guaternu
de legere sancti petri. et tres guaterni de legere sancti andree et
quatuor guaterni de legere sancti tioti una et de legere sanvti pannutium.
et duos guaterni de in proprium de veneri die. hec autem memorati codicibus
et hornamentis qui sunt de memorata ecclesia vestra sancti petri quos
ego a vobis recepi: ego cuntis diebus vite meae et post meum transitum
memorato iohanne filio meo si ipse clericus aut presbyter fuerit. illud abere
et conserbare et in omnibus at memorata ecclesia vestra illud salbum facere
127
debeamus. post autem transitum de illum qui ex nobis posteam obierit tunc
illud rebertant et sit de memorata ecclesia vestra asque omni atmaricatione
quale tunc fuerit inveteratum. et ipsa ecclesia vestra cum suis omnibus pertinentiis
rebertant in vestra posterisque vestris et de memorato vestro monasterio
cuius iure esse videtur sicuti per ipsa firmissima chartula ordinationis
statutum abemus. Quia ita nobis stetit. Si autem et in aliquid offensi
fuerimus per quobis modum aut summissas personas tunc componimus vobis
et at memorata ecclesia vestra auri solidos sexaginta bythianteos. et hec chartula
de inventaneum ut super legitur sit firma scripta per manus petri curialis
quem scribere rogatus per indictione memorata undecima +
+ stefanus presbyter subscripsi +
+ ego iohannes filius domini sergii testi subscripsi +
+ ego stefanus filius domini stefani testi subscripsi +
+ ego iohannes filius domini iohanni testi subscripsi +
+ Ego petrus Curialis Complevi et absolvi per indictione memorata
undecima +
Torna all'inizio