| prudentissima, quousque ad etatem ipse pertingeret legitimam,
 regimen sub se peragendum ipsius comitatus accepit. Hic namque
 dum adhuc puer sub matris tutela degeret, persepe tanta movebatur
 pietatis gratia, ut non pauper vel peregrinus ab eo vix sine
 stipe recederet. Plerumque enim cum quid dare non haberet,
 genitricem adiens petebat quatinus sibi conferret quod inopi
 largiturus esset; cui etiam quatinus a se ipsum fieret, magnopere
 fusis precibus suggerebat.
 4
 Cum autem adolevisset, factusque miles, dominatus iura per
 se agere deberet, tanta utebatur industria, tantaque virtutis fulciebatur
 gratia, ut totam Sicilie provinciam optime strenueque
 regens sub omni terrore constringeret; adeo ut non fur, non latro
 aut raptor, sive quislibet malefactorum ex latebris suis prodiens,
 apparere auderet. Auro vero, vel argento, ceterisque rebus ita
 opulentissimus erat, ut cunctis pregrandem ex hoc stuporem
 ingereret; unde non solum a suis, verum etiam ab alienis, seu
 longe positis, quammaxime timeretur. Invaserat enim et alias
 insulas, quarum una Malta vocabatur; cumque ad alias iterum
 occupandas insulas terrasque attentius persisteret, repente audivit
 prefatum ducem Guilielmum ab hac luce Salerni discedisse.
 Qui doluit valde quod, se ignorante, defunctus sit; quodque se,
 ut sibi vivens statuerat si filium non haberet, heredem non
 fecisset. Unde moram non patitur, sed preparato navali itinere,
 quantocius Salernum tetendit.
 5
 Cumque non procul ab urbe, navibus infra mare fixis, constitisset,
 delegatis nuntiis Salernitanis civibus misit quatinus eidem
 subderentur; nam potius sibi, quam alteri, dominatus eiusdem
 civitatis generis successione competebat; quod et Guilielmus
 dux, si ex coniuge nato cariturus esset herede, vivens ei concesserat.
 Quibus illi respondentes: "Nos nullo modo, inquiunt, nullave
 ratione ei subdemur; quoniam plura malorum a Guilielmo
 | 
 |