Salimbene de Adam: Cronica

Pag 567


qui carnaliter vivere volunt, rabiem imponunt Apostolo, dicendo
quod dixerit: «Si non caste, tamen caute». Credo quod cencies, audivi
ab eis. Et certe Apostolus talem doctrinam non tradidit, cum
dicat, prima ad Tymotheum III: Oportet episcopum irreprehensibilem
esse, filios habentem subditos cum omni castitate. Et infra,
V Timotheo, dicit: Te ipsum castum custodi. Item de hac materia
Dominus dicit, Mat. XIX: Sunt eunuchi, qui se castraverunt propter
regnum celorum. Item Luc. XII: Sint lumbi vestri precincti.
Item Apostolus, ad Ephe. VI: State ergo succincti lumbos vestros
in veritate. Item in eadem V: Fornicatio autem et omnis immunditia
aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos, aut
turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas, que ad rem non pertinet,
sed magis gratiarum actio. Hoc enim scitote, intelligentes quod omnis
fornicator aut immundus aut avarus, quod est ydolorum servitus,
non habet hereditatem in regno Christi et Dei. Nemo vos seducat
innanibus verbis. Propter hoc enim venit ira Dei in filios diffidentie.
Nolite ergo effici participes eorum. Item ad Hebreos XIII: Fornicatores
enim et adulteros iudicabit Deus.
De Icilino de Romano, quo anno captus fuit in bello et mortuus, et ubi
sepultus.
Porro de Icilino de Romano sciendum est quod papa Alexander
quartus tractabat et ordinabat et volebat facere eum de
membro diaboli filium Dei et amicum Ecclesie, sed duo occurrerunt
impedimenta. Primum, quod Ecclesiastes dicit, VII: Considera
opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.
Hinc Io. ait, Apoc. ultimo: Qui nocet noceat adhuc; et qui in sordibus
est sordescat adhuc. Aliud, quia Icilinus, MCCLIX, captus
fuit in bello et eodem anno mortuus est et sepultus in castro
Sulcini, quod est in episcopatu Cremone. Sequenti vero anno,
scilicet MCCLX, inchoata iam verberatorum devotione, papa
Alexander quartus ultimum diem clausit; et in vigilia Translationis
beati Francisci, id est IX° Kal. Iunii, scilicet octavo die exeunte
Maio, ordinatum est ut eius aniversarium celebretur.

Torna all'inizio