Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 130


ibidem transigerent, deinceps, si visum foret, ad primam [veris
temperiem in Apuliam transituri. Huius autem diem et
causam itineris Gilleberto comiti Gravinensi missis licteris indicavit],
scribens eidem ut, n[egotiis omnibus ad] presens posthabitis,
quam [mature posse]t Messanam veniens, Farum transiret. Caveret
autem ne, sicut tempore gayti Petri fecerat, ad curiam inhermis
accederet, sed ita militibus armisque premunitus ne tamen
exercitum ducere videretur. Hiis diebus tanta contigerat inundatio
pluviarum, quanta per multum temporis in Sicilia visa non
fuerat; unde curie familiares, occasionem nacti, persuadere nitebantur
cancellario ut in proxime venturam estatem iter propositum
distraeretur. Quod cum optinere non possent, sperabant tamen
regem ac reginam ipsumque cancellarium ob imbres continuos
et itinerum difficultatem ab eo quod proposuerant absterrendos;
at ille, nichilo segnius, misso cum licteris regis hostiario per universa
que in transitu erant oppida, iussit dilatari viarum angustias
et abrupta precidi omniaque transituro regi necessaria, iuxta
consuetudinem, preparari. At vero circa prefixum terminum repente
contra spem omnium celi facies immutata, quanta prius
imbrium horruerat densitate, tante serenitatis indicio gratam cepit:
deinceps spondere temperiem. itaque rex, .xv. die novembris,
ut constitutum fuerat, Messanam proficiscitur, relictis Panormi
militibus ad ipsius custodiam civitatis.
LII. De officialibus curie.
Erat tunc Messane Robertus comes Casertinus cum filio [suo
Rogerio Tricarici comite, et regis ibidem prestolabat adventum.

1



5




10




15




20




25
Torna all'inizio