Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 166


comitiua infernalium furiarum a quibus responsa talia suscepisti. "
/*
Ad hec Briseyda, multis deuicta singultibus lacrimarum,
suo flebili colloquio finem fecit. Cui Calcas sub quadam uerborum
breuitate respondit. Dixit enim ei: "Ha, dulcis filia, an tutum
esse reputas aut securum iussa deorum spernere et specialiter ea
non sequi in quibus possimus cum integritate saluari? Scio enim pro
certo per infallibilium promissa deorum presentem guerram protendi
non posse tempore diuturno et quod ciuitas Troye breui tempore
destruatur et ruat, destructis enim omnibus nobilibus et vniuersis
plebeis eius in ore gladii trucidantis. Quare, karissima filia, satis
est nobis melius hic esse quam hostili gladio seuiente perire. "
In aduentu igitur Briseide Grecis placuit vniuersis ipsius Briseide
tam formosus aspectus, cum ad eius tam placidam uisionem omnes
maiores Grecorum exercitus accessissent, querentes ab ea de Troyana
ciuitate rumores et eius ciuium continenciam necnon et regis eorum,
quod Briseida uerborum in multa facundia pandit eis. Quare
omnes maiores ipsam in filiali affectione recipiunt, promittentes ei
eam habere caram ut filiam et ipsam in omnibus honorare. Et eis
ab ea recedentibus multis donis et muneribus replent illam.
Nondum dies illa ad horas declinauerat uespertinas cum iam
Briseyda suas recentes mutauerat uoluntates et uetera proposita
sui cordis, et iam magis sibi succedit ad uotum esse cum Grecis quam
fuisse hactenus cum Troyanis. Iam nobilis Troili amor cepit in sua
mente tempescere, et tam breui hora, sic repente, sic subito facta
uolubilis ceperat in omnibus uariare. Quid est ergo quod dicatur
de constancia mulierum, quarum sexus proprium in se habet ut
repentina fragilitate earum proposita dissoluantur et hora breuissima
mutabiliter uariantur? Non enim cadit in homine uarietates
et dolos earum posse describere, cum magis quam dici possint sint
earum uolubilia proposita nequiora.
[Incipit liber xxus de viio bello. ]
Post igitur trium mensium emersas inducias, adueniente die sequenti,

Torna all'inizio