sequitur quod sit causa efficiens constructionis,  
sed sufficit quod sit causa 
remota et inchoativa. 
                     
< Solutio ad 3 > 
Ad illud quod tertio queritur, utrum modus  
significandi essentialis specialis sit 
causa constructionis, dicendum quod a 
parte exigentis  (γ) iste modus essentialis 
specialis est causa aliquando tota et aliquando  
concausa, hoc est dimidia causa. 
Ex parte autem exacti  (δ) nunquam est 
tota causa, sed semper cum hoc exigitur 
convenientia in accidentibus. Dico autem 
quod a parte exigentis aliquando est tota 
causa, sicut in prepositione. Prepositio 
autem non construitur per modum significandi  
essentialem generalem, nec per accidentia,  
quia non habet, sed per suum 
modum significandi essentialem specialem,  
ut dictum est. Similiter constructio 
verbi substantivi et vocativi est cum nominativo  
a parte post per modum significandi  
essentialem specialem. In istis enim 
constructionibus, modus significandi essentialis  
specialis est tota causa constructionis.  
Sed aliquando <est> concausa, sicut  
hic  homo currit ,(ε) quia sepius cum 
hoc exigitur quod sit in debito casu, numero  
et persona. 
                   
<Responsio ad argumenta> 
<Ad 3-1-1 et 3-1-2> Et concedo primum 
argumentum et secundum, quia, ut dictum  
est, modus significandi essentialis 
specialis in prepositione est causa constructionis,
  |  
  |