sillanum ferrum lambere consueti se ad tirannidem instruxerunt. Causis 
ergo et occasionibus adinventis, demersis legibus et tremefacta  
dulcedine libertatis, patrie pietatis obliti nos in prioris exulatus incomoda 
reiecerunt, longitudine dierum excursa nondum patrie restitutos.  
Multa dehinc in innocentie sanguinem ad vos de terra clamantem 
tirannica et nefaria sunt patrata.   
Quod enim omnia de brevitate precepta in hoc exemplo conveniant  
evidenter apparet.  
Nam brevitas, qua parte dicitur, 'si unde oportet initium habebit',  
in illis verbis  persecutore Ecclesie manifesto  (prima enim sue tirannidis 
principia subtacentur); et qua parte dicitur, 'si, cum dicere 
sufficiat summam rei', in verbis illis  sub cuius feritate tirannidis  (illic 
  |  
  
400 
  
  
  
  
405 
  
  
  
  
410
  |