Guido Faba: Ars dictaminis

354


vel «benivolentiam supplicandam» vel «consulendam». Sed potius
recurratur ad gerundium et constructionem ipsius, ut
«duxi vestre gratie consulendum» vel «amicitie
supplicandum».
CI.
De resolutione verbi in participium.
Item nota quod quando tibi occurrunt duo verba eiusdem
persone, alterum illorum ornatus de causa est in participium
resolvendum: exemplum «lego, disputo»; converte
unum in participium, et sic dicas: «Legens disputo»
vel «disputans lego»; «veniam et faciam»: converte vel
resolve alterum: «Veniens faciam» vel «veniam facturus
quecumque de tua fuerint voluntate». Quod si tria
tibi occurant dicenda, pone verbum unum et duo participia
copulata. Exemplum: «Existo Padue studens pro viribus
et intendens iis que tibi debeant complacere». Et hoc
locum habet quando ambo participia vel precedunt verbum,
vel etiam subsecuntur. Si vero in medio duorum participiorum
verbum ponatur, coniunctio intervenire non potest;
quia cum sit copulativa similium naturarum, duo participia
simul posita unum quorum venit respectu alterius recte copulat:
sed cum verbum cadit in medio, tunc secundum
participium non venit in locutione respectu primi, sed potius
respectu verbi, et ideo non debet intervenire copula, quia verbum
et participium copularet. Exemplum. «Studens pro viribus
existo Bononie, intendens iis que tibi utilia sint et grata».
Si vero quatuor vel plura petere debes vel declarare, tunc
recurre ad verba, participia, gerundia et per ablativos absolutos
hoc facias diligenter. Exemplum: «Receptis litteris
et plenius intellectis, quas mihi nuper tua dilectio destinavit,
tibi deservire desiderans toto posse, cogitansque quod mihi

Torna all'inizio