| Solutio
 Respondeo dicendum, quod actus se habet ad potentiam dupliciter: quia actus
 egreditur a potentia, et iterum per actus specificatur potentia; et ideo cum dicitur
 potentia aliquid agendi, ut potentia videndi, dupliciter potest intelligi: quia
 potest designari vel ordo potentiae ad actum, secundum quod actus sumitur ut
 effectus potentiae; vel designatur potentia ipsa specificata per actum, secundum
 quod actus sumitur loco differentiae. Et primo modo non potest dici quod
 ille qui habet visum impeditum, habeat potentiam videndi, sicut non potest dici
 quod possit videre. Secundo modo potest dici quod habeat potentiam videndi,
 sicut quod habeat potentiam visivam.
 Haec autem distinctio, ut ex dictis patet, habet locum in illis actibus quibus specificantur
 potentiae. Huiusmodi autem sunt actus ad quos potentiae ordinantur.
 Sed liberum arbitrium non ordinatur ad peccatum, immo peccatum incidit ex
 defectu eius; unde peccare non specificat potentiam liberi arbitrii; et ideo cum
 dicitur quod aliquis habet potentiam peccandi, non intelligitur quod habeat
 liberum arbitrium, sed quod habeat ipsum ordinatum ad peccandum, ita ut peccare
 possit; et ideo sicut de Christo non dicitur quod possit peccare, ita nec
 quod habeat potentiam peccandi, proprie loquendo, et secundum se; sed potest
 concedi sub hoc sensu, ut dicatur habere potentiam peccandi, quia habet potentiam
 quae in aliis est potentia peccandi.
 AD OBIECTA
 Et hoc modo sustinendo, facile respondetur ad primas quatuor rationes.
 Ad quintum dicendum, quod potestates malorum sunt eligendae per accidens,
 non quia sunt malorum; sed quia eaedem sunt ad bona; magis autem essent eligendae,
 si essent bonorum tantum.
 Ad sextum dicendum, quod potentia peccandi, inquantum peccandi, non est a
 Deo, ut in 2 lib., dist. ultima, dictum est, sed inquantum ad subiectum potentiae
 tantum.
 Ad septimum dicendum, quod liberum arbitrium, ut ex dictis patet, non potest
 dici simpliciter potentia peccandi, nisi in his qui peccare possunt.
 Ad octavum dicendum, quod illa vertibilitas in Christo perficitur per gratiae
 plenitudinem; sicut et potentia materiae terminatur per actum formae totam
 potentialitatem materiae tollentis, ut patet in caelo.
 | 
 |