Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 255


Et cum multum tardasset, vocauit ipsum testudo dicens:
Amice, descende et affer cor tuum et eamus. Cui respondit
symeus: Video te me reputasse sicut asinum de quo vulpes
dixit non habuisse aures et cor. Dixit testudo: Quomodo fuit?
Cui dixit symeus:
Dicitur fuisse apud quemdam lacum leo, cui natum
erat apostema de quo extenuatus est, et in maximum peruenit
defectum, ita vt venari non posset aliquid pro sua vita. Erat
autem cum eo vulpes, cuius victus erat residuum leonis et
quod sibi erat superfluum, postquam comedit. Et facta est
hec egritudo leonis vulpi valde molesta, quia amiserat escam
et portionem suam. Quadam vero die dixit vulpes leoni:
Domine animalium, quare video te macilentum et perditum?
Cui respondit leo: Hoc quod vides in me non est nisi ex
apostemate quod accidit mihi, cui non inuenio medicinam
nisi cum corde et auriculis asini, vt, loto meo corpore bene
in aqua fluente, comederem illas et tunc reficerer. Dixit ei
vulpes: Hoc mihi facile est, quoniam scio prope nos fontem,
ad quem fullo venit omni die ad candidandum pannos,
secum ducens asinum quem ducam ad te, vt de eo capies
quod vis. Dixit ei leo: Si mihi hoc feceris, erit apud me maxima
gratia.
Et festinans vulpes accessit ad locum vbi erat asinus,
dicens ei: Quomodo video te defectuosum et macrum? Cui respondit
asinus: Hoc est ex malicia mei patroni, qui me affligit
et tenuat fame. Et ait ad eum vulpes: Quare igitur vis esse
secum? Et respondit asinus: Quo valeo ire? Vbicunque enim
iero, simile mihi continget. Et dixit vulpes: Veni mecum ad
quoddam pascuum bonum, in quo sunt multe asine, nec est
ibi mugitus leonum nec strepitus ferarum. Et audiens hec
asinus, placuit sibi, et dixit: Non solum tecum vado propter
asinas, sed ex nimia dilectione quam habeo erga te. Et
exurgens iuit cum eo. Venientibus illis ad leonem, gauisus

Torna all'inizio