Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 15


iuventutem, sic modestos in eorum incessibus et in apparentia tot
moribus prepollere. Sitienti ergo animo disquirit uulgus qui sint,
unde sint, et que causa sit aduentus ipsorum. Sciscitantibus ergo
illis nullus est qui causam eorum aduentus aperiat donec portas
palatii regii attingunt. Rex autem Oetes, innate sibi nobilitatis
gratie non oblitus, statim sibi ex quo Grecorum aduentus innotuit,
solio consurgens a regio, Grecis o<b> uiam in multorum comitiua
suorum exiuit. Quos fronte illari et facie leta recipiens fouet amplexibus,
signis salutationis exillarat, et in dulcium uerborum primitiis
placidas amicitias illis spondet. Qui postmodum per gradus
marmoreos loca sublimia conscenderunt, palatii intrant cameras,
picturis variis illustratas et appositi auri mirifico fulgore micantes.
Postquam uero eis est sedendi concessa facultas, Iason, multa animositate
repletus, in modesta pronuntiatione uerborum aduentus
sui causam Oeti regi exprimit, et aurei uelleris ordinata discrimina
secundum statuta legis imposite humiliter temptare deposcit. Eius
autem rex benigne petitis obtemperans se impleturum uota Iasonis
non negauit.
Paratis igitur in multa rerum ubertate cibariis, sternuntur
mense, superappositis ciphys aureis multis in illis. Et imminente
commoditate uescendi, rex, cupiens omnem sui nobilitatis gratiam
Grecis ostendere, pro quadam filia sua mittit ut ueniat iocunda
celebratura conuiuium cum nouis hospitibus, quos ipse rex cum
multa iocunditate recepit. Erat enim Oetis regis filia, Medea
nomine, virgo nimium speciosa, patri vnica et sola futura heres in
regno. Que quamquam iam ad annos nubiles peruenisset et facta
iam thori matura, a puerilibus tamen annis se totam exhibuit liberalium
artium studiose doctrinis, sic totum cordis auiditate scientie
inbibens Elycona ut nullus uel nulla ea doctior posset illis temporibus
reperiri. Set eius margarite scientia ex qua potius
prepollebat erat illa ars mathematica, que per uires et modos
exorcizationum nigromanticos lucem uertebat in tenebras, subito
uentos inducebat et pluuias, corruscationes et grandines, et timidos

Torna all'inizio