Guido Faba: Summa de vitiis et virtutibus

Pag 92


III
EXORDIA ET CONTINVATIONES IVSTICIE.
1 A Domino nunquam relinquitur qui eius iusticiam operatur.
1' Jnde est quod uos rogo et conforto et uestre dilectioni suadeo
ut iustum semper iudicium proferatis dicentes de uultu tuo
Domine iudicium meum prodeat et oculi tui uideant equitatem.
2 Iudex si iustus esse desierit, officium et nomen iudicis recte perdit.
2' Rogamus itaque tuam discretionem ut Deum pre oculis
habere debeas in omibus iudiciis atue factis.
3 Nisi adesset iusticia que unicuique ius suum tribuit pro rebus
temporalibus, sepe inter homines seditio et iniuria oriretur. 3'
Proinde est quod illum immitari debemus qui iudex iustus est,
fortis et paciens, tractabilis, pacificus et benignus qui cuilibet
secundum opera que fecerit tribuet in futurum.
4 Rectores in manu stateram teneant ut iuste seuiant et cum expedit
misericordiam non relinquant. 4' Quare cum apud Dominum
nulla sit acceptio personarum, ita iudicare tenemini
paruulum sicut magnum, sciendo quod quali mensura messi
fuerimus eadem remetietur nobis, cum et de talento credito
teneamur reddere rationem.

Torna all'inizio