Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 113


(40) Iacob fugit a facie soceri sui cum uxoribus et filiis et cum gregibus suis.
(41) Iacob fugit, et Laban persequitur eum.
(42) Quare primum ydolum in mundo et quo tempore fuit.
(43) Iacob luctatur cum angelo supra ripam Iordanis.
(44) Iacob pacificatur cum fratre suo Esau.
(45) Dina, filia Iacob, opprimitur a filio regis Evei.
(46) Capitulum de Iob, qui natus est ex filiis Esau, fratris Iacob, in Mesopotamia Syrie.
(47) De morte Ysaac.
(48) Cronica sub eo tempore quo Ioseph venditus in Egiptum.
(49) De Iove, filio Saturni, rege Atheniensium.
(50) Ioseph venditur in Egiptum.
(51) Ioseph venditur in Egiptum Futifar eunucho Pharaonis.
(52) Ioseph mittitur in carcerem Pharaonis.
(53) Ioseph interpretatur sompnia Pharaonis et fit princeps totius Egipti.
(54) Fratres Ioseph descendunt in Egiptum, ut emant frumentum.
(55) Ioseph occultat se ipsum fratribus suis presente Beniamin.
(56) Ioseph manifestat se fratribus suis.
(57) Nunciatur Iacob, quia Ioseph, filius eius, vivit.
(58) Iacob consuluit Dominum, an pergere expediat ei in Egiptum ad Ioseph.
(59) Iacob intrat in Egiptum in 70 animabus.
(60) Ioseph vendit alimenta Egiptiis.
(61) Item de fame Egipti post quartum annum.
(62) Cronica sub eodem tempore de aliis gentibus.
(63) De morte Iacob in Egipto.
(64) Item de eodem cronica librorum gentilium.
(65) Cronica eiusdem temporis de rege Cecrope, qui primus deo Iovi bovem inmolavit et primus
Iovi aram erexit tanquam deo.
Particula IX.
(1) De nativitate Moysi in Egypto.
(2) Moyses accepit Ethiopissam uxorem, filiam regis in Nadaber civitate Ethiopie.
(3) Moyses revertitur de Ethiopia in Egiptum. (4) Moyses interfecit virum Egiptium et fugit in Madian.
(5) Moyses accepit uxorem filiam Iethro sacerdotis Madian nomine Sephoran.
(6) Cronica sub tempore Moysi, unde orta est gens Persarum et quomodo.
(7) Prima apparitio Domini ad Moysem in rubo ardente.
(8) Moyses et Aaron annunciant filiis Israel, apparuisse Dominum in rubo et venisse.
(9) Prima plaga Egipti.
(10) Secunda plaga Egipti.
(11) Tercia plaga Egipti.
(12) Quarta plaga Egipti.
(13) Quinta plaga Egipti.
(14) Sexta plaga Egipti.
(15) Septima plaga Egipti.
(16) Octava plaga Egipti.
(17) Nona plaga Egipti.
(18) Decima plaga Egipti.
(19) Allegoria de pascha Domini et de agno asso secundum verba auctoris.
(20) Omne primogenitum Egipti occiditur ab angelo percutiente.
(21) Pharao dimittit Israel ab Egipto.
(22) Quot annis permansit Israel in Egipto.

Torna all'inizio