Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 97


deici meruerunt ab ipsius gloria paradisi sicut ille deici
meruit a celesti gloria culpa sui. Licet illud quod legitur in principio
Genesis secundum Mosaycam tradicionem, vbi dicitur: "Sed
serpens erat calidior omnibus animantibus que fecerat Deus, qui
dixit ad mulierem, "cur precepit uobis Deus?" " et cetera, secundum
tamen traditionem sacrarum scripturam catholice vniuersalis
ecclesie ratum est, ut scripsit Beda, quod dyabolus elegit quendam
serpentem tunc de quodam genere serpencium uirgineum habentem (sic da habencem)
uultum et mouit ad loquendum linguam eius quid loqueretur nescientis,
sicut et cotidie adhuc loquitur dyabolus per fanaticos et
energuminos nescientes, id est, per homines quorum corpora ab
ipsis demonibus sunt obsessa, vt de hoc scriptum est in libro Hystoriarum
Scolasticarum, circa principium, ubi prosequitur auctor
hystoriam et exposicionem libri Genesis. Vnde quicquid nobis
catholicis per has sacras scripturas notum est, certum est quod ille
Leuiathan, id est, dyabolorum princeps, a culmine celesti deiectus,
uel per seipsum corporaliter factus serpens uel per serpentem animal,
ingressus in ipsum, callidis temptacionibus suis miseros parentes
nostros et successores eorum perpetuam deiecerat in ruinam.
Et hec de ydolatria et de noticia Leuiathan dixisse sufficiant.
Nunc ad prosequendum nostre intencionis propositum stilum
nostrum ad narracionem presentis hystorie conuertamus. Per
demonum igitur ingressum in ydola surda et muta eliciebantur ab
eis petita responsa que tunc gentilitas excolebat. Vnde Dauid:
"Quoniam omnes dii gencium demonia; dominus autem celos fecit.
" Et per hanc dyabolice decepcionis astuciam deus Appollo responsa
sua in dicta insula Delos petentibus exhibebat.
Ad quam postquam Achilles et Patroclus, Grecorum nuncii,
peruenerunt, de intrando in templum Appollinis congrua hora
captata cum consilio sacerdotum in ipso templo seruiencium ipsi
deo qui colebatur in ipso, templum ipsium deuoto corde humiliter
intrauerunt. Et factis eorum oblacionibus in multorum donorum
prodiga quantitate, petentibus ab eo de Grecorum negociis habere
responsum, sic eis predictus Appollo submissa voce respondit:

Torna all'inizio