: Legenda sanctae Clarae virginis

Pag 2421


quae, ut cernis, tota destruitur. In huius locelli ergastulo, pro coelestis
amore sponsi, virgo se Clara conclusit. In hac se a mundi tempestate
celans, corpus, quoad viveret, carceravit. In huius caverna
maceriae, columba
deargentata nidificans , virginum Christi collegium
genuit, monasterium sanctum instituit, pauperumque dominarum
Ordinem inchoavit. Hic in via poenitentiae glebas membrorum
terit, hic semina perfectae iustitiae seminat, hic incessu proprio signat
vestigia secuturis. In hoc arcto reclusorio per XLII annos disciplinae
flagellis frangit sui corporis alabastrum, ut domus Ecclesiae
repleatur fragrantia unguentorum. Ubi quam gloriose conversata
sit, tunc demum aperte narrabitur, si quot et quantae animae per
eam ad Christum venerint, primo narretur.
De fama virtutum eius circumquaque diffusa.
Spargitur enim paulo post opinio sanctitatis virginis Clarae per
proximas regiones, et in odorem unguentorum eius undique mulieres
currunt. Festinant virgines eius exemplo Christo servare,
quod sunt: maritatae castius agere satagunt: nobiles et illustres,
amplis contemptis palatiis, arcta sibi monasteria construunt, atque
pro Christo in cinere et cilicio vivere magnam gloriam ducunt.
Concitatur nihilominus ad incoinquinata certamina iuvenum impetus,
et ad carnis adspernanda ludibria per infirmioris sexus exempla
fortia provocatur. Plures denique matrimonio iuncti, mutuo consensu
continentium se lege vincentes, viri ad Ordines, uxores ad monasteria
transeunt. Mater filiam, filia matrem invitat ad Christum:
soror sorores allicit, et amita neptes. Omnes aemulo fervore Christo
servire desiderant. Omnes huius vitae angelicae, quae per Claram
inclaruit, fieri participes optant. Innumerae virgines, Clarae
rumoribus excitatae, dum ad claustralem vitam transire non praevalent,
in patriis domibus sine regula regulariter vivere student.
Tanta haec salutis germina virgo Clara suis parturiebat exemplis,
ut in ea videretur impleri propheticum illud: Multi filii desertae
magis, quam eius, quae habet virum.

1



5




10




15




20




25




30

Torna all'inizio