Gratia caelestis vernam comitatur euntem;
Infinita tamen patitur, quibus ipsa gravari,
Etsi non frangi, tua, Iob, patientia posset.
Factus enim quasi scurra vagus, cui mansio nusquam
Certa datur, pauper et egens, neglectus et algens,
Fessus et esuriens, aliis gravis et sibi vilis,
Natali patrioque solo peregrinus et exsul
Fertur, ut in patria meliore domesticus esset
Et civis certaque domo requiescere possit.
Deque tot adversis aliquot referenda videntur.
Tempore brumali, quando producere noctes,
Abreviare dies solet obliquatio solis,
Et, quae mille fuit distincta coloribus, uno
Terra colore nitet, dum nudam nix quasi lana
Vestit eam, glaciesque quasi crystallus adornat;
Quando viatores gaudent candore viarum,
Limes ubique merus, nusquam pes humefit, omnes
Densat aquas aquilo, calor acquisitus eundo
Temperat hibernum frigus, frigusque calorem;
Per nemus incedens Franciscus pectore toto
Gaudet et exsultat: movet exsultatio cantum.
Delectatur enim, reminiscens quod sit iniquo
Exemptus patris arbitrio lucrisque dolosis,
Quod Christo servus iam perviet et sibi liber
Quod nudus ferale ferat quasi mulcebre frigus.
Nam quis tam rigidus, mutatum quin aliquando
A peiore statu se gaudeat ad meliorem?
Inde resultandi tot agens in pectore causas,
Franciscus lingua Francorum psallere coepit.
Silva sonum geminans latronum perculit aures;
Exsiliunt inopemque vident; spes excidit, et se
Illusos reputant indignanterque requirunt:
"Tu quis es?". Ille refert: "Christi sum praeco; quid ad vos?".
Praeturbata levi flagrat iracundia vento,
Iniciuntque manus in eum nil tale timentem.
Proh! furum feritas, coram quibus ipse nec insons
Nec vacuus cantare potest impune viator!
Immo luit graviter, plenum nive trusus in antrum,
Quod vacuus cecinit. Quid si cecinisset onustus?
In nive Franciscus iacet, illuduntque latrones:
"Ecce, tuus lectus; iaceas ibi, rustice Christi
Praeco: tuum meruit ea lectisternia carmen".
Ille nihil contra; sed, eis abeuntibus, exit
Speluncam tumulumque nivis, quo pene sepultus
Crine tenus latuit. Sed quem divina tuendum
Assumpsit pietas, in eum non proficit hostis;
Excutiensque nives, quibus omni parte globatis
Et vestes omnes et barba comaeque rigebant,
Gaudet se furum sic evasisse furorem;
Amissamque viam repetens et carmen omissum,
Laude Creatoris sinuosa repercutit antra,
Et Christi resonare docet mysteria silvas.
Sic ubi cantando nemoris pervenit ad oram,
Inde monasterium modico discrimine distans
Intrat et hospitii petit assequiturque quietem.
Dumque quies motus relevat nocturna diurnos,
Humidior ventus aperitivosque pororum
Nudat humi faciem, lateque liquefacit auster
Compactas aquilone nives glaciemque resolvit.
Undique torrentes abeunt, totosque per agros
Exspatiantur aquae, quas et nivis et glaciei
Congeries liquefacta parit; collisa trahuntur
Saxa, trabesque natant avulsaque robora silvis.
Terra negat gressus humecta medullitus, omnis
Limes fit limus, omnis via devia, pontes
Occulit effluxus aut obruit impetus undae.
Nec subito tales cessant excurrere rivi:
Successivus enim stipata liquefacit actus
Corpora: sed sicut liquefiunt, sic et ab ipsis
Eliciuntur aquae. Non ergo repente resedit,
Immo diu talis replet exundantia terras.
Quid Franciscus agat, quem veste ciboque carentem
Nec monachi remanere sinunt, nec tempus abire?
Articulos utrobique graves fert eius egestas:
Adversantur enim rigor hospitis et furor aurae.
Dirior est hospes, sed durior ingruit aura;
Inde prior claustri quasi dissimulare coactus
Indignum patitur, patitur tamen ut, miser hospes
Interceptus aquis cum nusquam possit abire,
Operiatur ibi, donec pertranseat unda.
Dum sic Franciscus cogente perendinat austro,
Debile cilicium, quod longa retexuit aetas,
Decidit in partes nec filis fila cohaerent.
Sindone contentus residet quasi lusor ad ignem;
Dumque fovet ventrem, tergum gelat, et viceversa,
Afflictusque fame gravius quam frigore, panem
Appositum decies uno consumeret esu.
De brodio non est sibi spes, ubi condiat offas;
Nam consuevit eo potius devotio fratrum
Impinguare sues: humanaque quomodo vestis
Donaretur ei, cui porci coena negatur?
Omne genus culpae monachus committit avarus:
Relligionis enim districtae quando professor
Vergit in accidiam, nihil est quod abhorreat; omne
Attentat facinus, postquam deliquit in uno.
Tuta creaturae datur excellentia nulli:
Sed quae nobilior, quanto declinat ab alto
Plus horroris habet. Naturae gloria quondam
Lucifer angelicae, nunc est quem monstra perhorrent;
Et rebus qui praefuerat mortalibus Adam,
Quando mori meruit, meruit turpissimus esse,
Sicut adhuc perhibet humani funeris horror.
A simili monachus, quem sacra professio membris
Praetulit Ecclesiae, cum vergit ad infima, tanto
Pravior est aliis, quo rectior esse tenetur.
Postquam nix austri solisque soluta vapore
In rivos abiens glaciesque fatiscere coepit,
Et Franciscus aquae crementa residere vidit,
Arripiens iter, immo fugam, quasi dama cruenta
Fertur, non curans quo vadat, dummodo vadat.
Non adeo laeti fugerunt de synagoga
Paulus Hebraeorum, de carcere Petrus Herodis;
Seque magisterio patris manibusque latronum
Non adeo nuper fuerat gavisus ademptum;
Nec falsos leviore fugit conamine fratres,
Quam vel Lotophagos vel inhospita monstra Cyclopes,
Vel cantus olim Sirenum fugit Ulixes.
Cumque monasterio modicum speraret abesse,
Eugubium nudus veniens, amicitur amici
Veste nova veteris, quo possit honestius ire
Commodiusque pati quodcumque minabitur aura.
Passus egestates pro Christi nomine tantas,
Semper et assidue vultu persistit eodem,
Quanto pauperior extra, robustior intus.
Primaque dilatat eius patientia famam,
Intuitu cuius primum committitur illi
Cura leprosorum, quos sollicitudine tanta
Nemo procuravit, et quorum tecta videre
Vix tulerat quamcumque procul distantia; sternit
Lectos, extergit saniem, fricat ulcera, tangit
Ora lavatque pedes, corrosa putredine membra
Palpat et affectus refugos insistere cogit.
Neve sacri lateat quanto flagrarit amoris
Igne, viam carpens occurrit forte leproso,
Leprosumque notans accedit, et oscula, sese
Fortior, infigit semesis cancere labris.
Nec solum circa leprosos sedulus, immo
Circa mendicos omnes pietate profusus,
Dapsilitate sua ne quem permittat egere.
Ex ipsis, licet exiguis, quae possidet, omnis
Ieiunus, sitiens, nudus, res impetrat; omnis
Desolatus, egens, profugus bona suscipit; omnis
Pupillus, vidua, fluitans suffragia sentit:
Nam ieiunorum sicut dapifer, sitientum
Sicut pincerna, nudorum sicut amictus,
Desolatorum sicut solamen, egentum
Sicut divitiae, profugorum sicut asylum,
Et pupillorum sicut pater, et viduarum
Sicut sponsus erat generaliter, et fluitantum
Sicut prosperitas, faciens satis unus ad omnes
Ultra quam posset se dilatare facultas.
Sed praeter morem, pariente recentia casu,
Accidit ut cuidam semel exprobraret egeno;
Deinde recordantem pro quanti nomine Regis,
Quam supplex mendicus eum, quam parva rogasset
Munera, poenituit non indulsisse roganti;
Neve malum vitii generare frequentia posset,
Hoc in corde suo posuit semperque premendum
Vovit, ut ulterius se quid dare posset habentem
Nemo repulsandus peteret pro nomine Christi.
Hoc nusquam patitur a corde recedere votum,
Et manus imperio non ausa resistere cordis
Affectus scriptos in mente sigillat in actu.
Sic hominem iustum disciplinaeque capacem
Provehit oppositis divina vocatio causis.
Iustus namque suo defectu proficit; audens
Labi, contemnens excedere, fit sceleratus:
Mox ubi conteritur, temerarius ausus ad usum,
Lapsus ad ascensum, contemptus ad agnitionem,
Excessus facit ad meritum, scelus ad pietatem.
Sic in Francisco sese contraria causant,
Cuius, ut Antaei, virtus geminata cadendo
Tunc melius pugnat cum iam superata videtur;
Exemploque sui docuit Franciscus, ut omnem
Abiciant lapsum, quoscumque redarguit unus.
Interea cellam praedictam, quae fugituro
Mundum Francisco concessit prima penatem,
Iam perstare diu nec conversantis egestas
Plurima, nec rerum demolitiva vetustas,
Nec fundatoris permittit inertia primi.
Fundamenta labant humecta perennibus imbris
Fluxibus ex tecto, muri compage soluta
In partes abeunt, tecti pars pendet in alto,
Pars in humum prostrata iacet; subitoque perire
Horret et ex toto proponit abire sacerdos.
Cuius ne fuerit Franciscus inutilis hospes,
Et non complendo promissum fecerit ipse
Irrita verba sui, reminiscens aeris adempti
Quod dederat, primum complere satisfacit id quod
Primum proposuit, dictamque revisere cellam,
Quae labens et egens veterana iacebat et ima;
Sed veniens firmat labentem, ditat egentem
Franciscus, renovat veteranam, sublevat imam.
Hic locus est, in quo Dominarum fulget honestas;
Hic viduae cum virginibus laudabile gaudent
Obsequium praestare Deo, quas nomine Clara,
Clarior effigie, clarissima moribus, ut fax
Scintillas, ut stella faces, ut Cynthia stellas,
Laude praeit, meritis excellit, schemate vincit.
Luce tamen varia resplendet laus aliarum,
Quas et debilitas sexus et inertia sensus
Et generis mundanat apex et gratia formae;
Sed nec debilitas fortes, nec inertia doctas
Esse vetat, nec apex humiles, nec forma pudicas.
Tales de mundo Dominus mediante vocavit
Francisco, sexu fragiles, sed pectore fortes,
Sensu serpentes, sed simplicitate columbas,
Sese indicibus hyssopos, sed origine cedros,
Partim formosas, sed ab omni parte pudicas.
Sicubi propositum Franciscus fine beato
Consummavit, opus templumque quod egerat intus
Spirituale, foris manuale nitescere vidit,
Ad cellam secus Assisium, quae pene iacebat
Diruta, se transfert, sua coepta relinquere nusquam
Incompleta volens, laceramque redintegrat aedem.
Cella supradictis contermina nomine Portiuncula,
sub titolo Sanctae fundata Mariae,
Iam senio confecta gravi, facit undique rimas,
Fit stabulum bobus, hara porcis, hospita nimbis,
Pervia grandinibus, cunctisque domestica ventis.
Sed Matrem Domini toto Franciscus amore
Amplectens, eius sic cellam visitat, ut se
Excellat veterana novam, vitioque senectae
Prima inventutis virtus redit; ex ruditate
Causatur species, ex damno provenit usus.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
55
60
65
70
75
80
85
90
95
100
105
110
115
120
125
130
135
140
145
150
155
160
165
170
175
180
185
190
195
200
205
210
215
220
225
|