Salimbene de Adam: Cronica

Pag 179


XXX: Salus anime in sanctitate iustitie. Item Sapiens, in Proverbiis
XXV, docet qualiter pulcherrimum vas fiat, dicens: Aufer
rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum. Aufer impietatem
de vultu regis, et firmabitur iustitia thronus eius
. Quia
cui non est pietas debetur nulla potestas.
Igitur, si rubigo tollatur, id est amoveatur macula peccati ab
anima, erunt vasa puerorum sancta, ut dicitur I Reg. XXI, id
est corpora pura et munda et sancta erunt, que membra sunt Christi
et templum Spiritus Sancti, ut dicit Apostolus, I ad Cor. VI. De
quibus nichil ad presens.
Indicitur autem sanctificatio fidelibus omnibus, maxime autem
religiosis, sacerdotibus et prelatis. Unde Dominus ait ad
Moysen, Numeri XI: Populo dices: Sanctificamini, cras comedetis
carnes
; non utique illas carnes de quibus dicitur: Et pluit super
eos sicut pulverem carnes
; de quibus etiam dicitur: Adhuc esce
eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos
; sed carnem
illam que est agni immaculati qui tollit peccata mundi; de
qua dicit ipse agnus, Io. VI: Caro mea vere est cibus; pro qua conficienda
et administranda et comedenda et requiritur et indicitur
sanctificatio, et est penitus necessaria. Ideo Dominus precepit
Moysi, Exo. XIX: Sacerdotes qui accedunt ad Dominum sanctificentur,
ne percutiat eos
. Percussit enim Dominus Ozam, eó quod
archam Domini tetigisset, ut habetur II Reg. VI. Tradunt Hebrei
quod illa nocte cum uxore dormierat, id est uxorem cognoverat.
Et quia pestilente flagellato stultus sapientior erit, ut dicit Sapiens
in Prover. XIX, ideo, primo Paralipo. XV, dicitur: Sanctificati
sunt ergo sacerdotes et Levite, ut portarent archam Domini
Dei Israel
.
Igitur prelatus sanctam vitam debet habere, quia ille, cuius
locum tenet, sanctus sanctorum est, et ideo debet implere quod
dicitur: Cum sancto sanctus eris. Ut autem sanctus sit, faciat quod
Ecclesiasticus XXI docet: Quasi a facie colubri fuge peccata.
Nam, ut dicitur Tobie XII, qui faciunt peccatum et iniquitatem,

Torna all'inizio