O virgo, inquit, sanctissima, o mundo venerabilis Clara, tibi miserum
natum devoveo, a te sanitatem ejus tota supplicatione deposco
Festinat ad sepulcrum eius fide plenus, et allatum puerum super
tumbam virginis ponens, eius protinus opem, dum poscit, acquirit.
Statim enim puer ab illa infirmitate liber efficitur, et iam ulterius
nulla consimili laesione vexatur.
Aliud miraculum.
51 Alexandrina de Fracta Perusinae dioecesis daemonio nequissimo
vexabatur. Quam ita daemonium in suam redigerat potestatem,
ut faceret eam per excelsam rupem, quae in crepidine fluminis
eminebat, sicut aviculam volitare: per tenuissimum quoque arboris
ramum, fluvio Tiberis impendentem faciebat descendere, atque
eam ibidem quasi ludo vacare: suorum quoque merito peccatorum,
cum latus sinistrum penitus amisisset, et manum contractam haberet,
medicinis saepe tentatis nihil proficiebat: venit ad tumbam gloriosae
virginis Clarae corde compuncta, eiusque meritis invocatis,
contra suum illud triplex periculum unius remedii salutarem sumit
effectum. Contracta quidem manus extenditur, latus sanitati redditur,
et possessa a daemonio liberatur. Altera mulier eiusdem loci
a daemonio et multis doloribus, eodem tempore ante sepulcrum
Sanctae, munus liberationis accepit.
De sanato a morbo furiae.
52 Puerum quendam Francigenam, qui curiam sequebatur, furiae
morbus invaserat, quae ipsi et loquelae abstulerat usum et corpus
monstruose fecerat inquietum. Detineri ab aliquo minime
poterat, sed potius intra manus detinere volentium horribiliter se frangebat.
Ligatur funibus lectulo mortuorum et a compatriotis ad ecclesiam
sanctae Clarae defertur invitus, ante sepulcrum eius deponitur
et statim pro fide offerentium peroptime liberatur.
De liberatione cuiusdam a morbo caduco.
Valentinus de Spello caduci morbi ruinae in tantum erat obnoxius
quod sex per diem vicibus indifferenter ubilibet corruebat.
|
1
5
10
15
20
25
30
|