Erant autem in arbore illa nidi pro mille coruis qui regem 
habebant. In monte erat similiter locus in quo erant nidi 
pro mille sturnis qui et regem habebant. Quadam vero nocte 
exurgens rex sturnorum cum suo exercitu, irruerunt in 
coruos et percusserunt de eis plures et interfecerunt, propter 
odium quod erat inter eos; nec percepit rex coruorum hoc 
factum quousque in mane surrexit. Qui, cum videret ruinam 
que in suo exercitu facta erat, doluit multum, et cogitans 
super hoc, vocauit ad se omnes sapientes et consiliarios suos, 
narrans eis quod acciderat. Timebat enim ne forte iterum 
inuaderent nos et dissiparent de eis, sicut prius. Et dixit 
ei[s] rex: Considerate bene verba vestra nec festinetis, [nec] 
deliberetis consilium donec diligenter examinetis. 
Erant autem cum eo quinque consiliarij, viri sapientes et 
docti; et vocans eos rex ad se quesiuit ab eis super hoc consilium.  
Dixitque rex primo coruo: Quale est tuum consilium 
super hoc quod nobis accidit ab aduersariis nostris, et quia 
sumus in timore ne nobis secundario superueniat. Dixit ei 
coruus: Consilium meum est illud quod dixerunt sapientes, 
quoniam, quando accidit tibi aliquid ab inimico fortiore te cui 
resistere non poteris, melius est fugere et elongare ab eo, 
nec declines cor tuum ad pugnandum cum eo. Et interrogans 
rex alium coruum dixit ei: Quid tibi videtur de consilio 
huius? Cui respondit: Non est bonum consilium quod consulit  
hic coruus, nec bonum est relinquere habitacula nostra 
et nos subijcere suis pedibus prima vice, sed debemus esse 
attenti et parati et custodire nos ab inimicis quando superuenient,  
vt nos munitos inueniant, et repugnemus eis quantum 
possemus, custodes et exploratores ponentes ab omni latere, 
et quicquid viderint de sturnorum exercitu nobis annuncient. 
Postea vero, si veniant ad bellum, exiemus ad eos parati et 
pugnabimus fortiter contra eos; et forsitan obtinebimus 
victoriam et vigorem super eis, et faciemus in eis totum illud
  |  
  |