Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 178

Liber II


atque id tum aliorum, tum nostro, si poterimus, exemplo comprobandum erit et quid vel alii vel nos ipsi in re simili fecerimus, proponendum. Magnam enim vim habebunt ea consilia, quae vel nobis ipsis vel aliis profuisse demonstarbimus. Si vero res incerta fuerit, universum amici statum optime antea cognitum ante oculos proponemus atque hinc quid illi conveniat, hinc quid fieri possit, ostendemus et tunc quidem non unum tantum illi consilium dabimus, ne si id forte non successerit, omni ex parte destitutus sit, sed multa in omnem eventum consilia, quasi quaedam praesidia, locis ipsis singulis disponemus, ut quocunque res reciderit, aliquid habeat amicus, quod sequi possit omnibusque indagatis ac pervestigatis partibus, quid in unaquaque re boni vel mali vel declinetur vel infurgat, ostendemus nosque semper ad id, quod ante dixi, honestatis fundamentum, quantum poterimus, referemus. Sed si omni ex parte incommoda ostendantur, minima quaeque toleranda esse suadebimus. Conclusiones autem ex ipso causae fine assumemus, ut ostendamus, quid ex eo consilio secuturum sit aut ab officio nostro benevolentiaque ducemus, ut nos testificandi amoris nostri aut servandi officii, non dandi consilii gratia, nos ea commemorasse dicamus nosque consiliorum omnium ministros, effectoresque quantum licebit, praebeamus. Ac de hoc quidem toto genere satis in praesentia dictum puto. Quoniam autem huius voluminis magnitudo satis crevit, reliqua in proximum reservabimus.

Torna all'inizio