| Solutio
 Respondeo dicendum, quod quidam dicunt liberum arbitrium esse potentiam
 distinctam a voluntate et ratione. Ad hoc autem ponendum diversi diversis viis
 moventur.
 Quidam enim ponunt liberum arbitrium esse unam potentiam habentem iudicium
 super actus omnium potentiarum: propter quod liberum arbitrium nominatur,
 quod iudicium importat. Sed hoc non videtur: quia iudicare de actibus
 omnium potentiarum non potest convenire alicui potentiae quae sit aliud quam
 voluntas vel ratio; praecipue cum Anselmus dicat, quod
 voluntas est motor omnium virium: oportet enim ut ea quae est liberrima, super
 alias dominium et imperium habeat.
 Alii vero alia via ad hoc moventur magis idonea, scilicet ex diversitate actuum.
 Vident enim eligere, quod est actus liberi arbitrii, esse aliud quam velle simpliciter,
 et aliud quam ratiocinari; et ideo inducunt hunc actum in quamdam
 potentiam a voluntate et ratione distinctam, quam liberum arbitrium nominant,
 quod ponunt quodammodo medium inter voluntatem et rationem, et quodammodo
 posterius utraque: secundum enim ordinem naturae et dignitatis oportet
 quod utramque sequatur, scilicet voluntatem et rationem, cum liberum arbitrium
 sit ab essentia animae procedens, praesupposita ratione et voluntate;
 quod etiam ipse actus ostendit, quia eligere non est nisi prius apprehenso fine
 per rationem, et desiderato per voluntatem. Deficit etiam a dignitate voluntatis,
 cuius obiectum est principale bonum, scilicet finis; liberi autem arbitrii obiectum
 est secundarium bonum, quod est eligibile ad finem; sed quantum ad participationem
 proprietatis utriusque, naturam medii habet, ut ex ratione habeat
 iudicium, et ex voluntate desiderium, secundum quod virtutes praecedentium
 potentiarum in sequentibus relinquuntur, ut dictum est. Sed istud videtur extraneum,
 etsi probabiliter dicatur: quia philosophi qui potentias animae subtiliter
 scrutati sunt, nullam potentiam in intellectiva parte praeter voluntatem et rationem,
 sive intellectum posuerunt: et ideo non videtur quod liberum arbitrium sit
 alia potentia a voluntate et ratione; quod etiam ex suo actu patet.
 Dicit enim Philosophus, quod electio vel est intellectus appetitivus,
 vel appetitus intellectivus: et hoc magis videntur sua verba sonare, quod electio
 sit actus appetitus voluntatis, secundum tamen quod manet in ea virtus rationis
 et intellectus: quod sic patet. Quandocumque enim est aliquis actus alicuius
 potentiae secundum quod manet in ea virtus alterius, semper ille actus illi
 potentiae attribuitur qua mediante producitur. Verbi gratia, intellectus principiorum
 est; ratio autem proprie, ut Isaac dicit, est faciens currere causam in
 causatum; unde proprie actus rationis est deducere principium in conclusionem.
 Hoc ergo quod est conclusiones elicere, est actus rationis, secundum quod
 manet in ea virtus intellectus; unde magis proprie attribuitur rationi quam
 intellectui. Ita etiam electionem praecedit consilium, ut in 3 Ethic. Dicitur, sicut
 | 
 |