| Cuius modi pronominis? Primi. Primus modus pronominis est
 cuius genitivus singularis in i vel in is, dativus in i naturaliter desinit,
 ut ego tu sui.
 Secundus modus pronominis est cuius genitivus singularis in ius
 et dativus in i naturaliter desinit, ut ille illius, iste istius, ipse ipsius,
 hic huius huic (quod cum deberet facere hui, assumit sibi c causa differentiae
 hui interiectionis).
 Octo quoque nomina secuntur hunc modum declinationis cum suis
 compositis et sunt: unus ullus totus solus alius alter uter et quis. Tria
 ex his habent vocativum: unus totus solus.
 Quae nomina et pronomina sic declinantur: nominativo ille illa illud,
 genitivo illius, dativo illi, accusativo illum illam illud, ablativo ab
 illo ab illa ab illo; et pluraliter nominativo illi illae illa, genitivo illorum
 illarum illorum, dativo illis, accusativo illos illas illa, ablativo ab
 illis. Nominativo iste ista istud. Nominativo ipse ipsa ipsum.
 Nominativo hic haec hoc, genitivo huius, dativo huic, accusativo
 hunc hanc hoc, ablativo ab hoc ab hac ab hoc; et pluraliter nominativo
 hi hae haec, genitivo horum harum horum, dativo his, accusativo
 hos has haec, ablativo ab his.
 Nominativo is ea id, genitivo eius, dativo ei, accusativo eum eam
 id, ablativo ab eo ab ea ab eo; et pluraliter nominativo ii eae ea, genitivo
 eorum earum eorum, dativo iis, accusativo eos eas ea, ablativo ab eis.
 Nominativo idem eadem idem, genitivo eiusdem, dativo eidem, accusativo
 eundem eandem idem, ablativo ab eodem ab eadem ab eodem;
 et pluraliter nominativo eidem eaedem eadem, genitivo eorundem earundem
 eorundem, dativo eisdem, accusativo eosdem easdem eadem,
 ablativo ab eisdem.
 Nominativo unus una unum, genitivo unius, dativo uni, accusativo
 unum unam unum, vocativo o une o una o unum, ablativo ab uno
 una uno.
 Nominativo totus tota totum, genitivo totius, dativo toti, accusativo
 totum totam totum, vocativo o tote tota totum, ablativo a toto tota
 toto; et pluraliter nominativo toti totae tota, genitivo totorum totarum
 | 
 |