| inquit,  reges, amputatis manuum ac pedum summitatibus, colligebant sub
 mensa mea ciborum reliquias: sicut feci, ita reddidit michi Dominus . Septuaginta
 scilicet reges septuaginta sunt linguarum discrepantium nationes,
 quibus usque ad salvatoris adventum antiquus hostis et recte gradiendi
 et bona faciendi prorsus abstulerat facultatem. Cui nimirum utrique
 gemino vulneri medetur animarum medicus Paulus, cum dicit:  Remissas
 manus et dissoluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris, ne
 claudicans quis erret, magis autem sanetur .
 Adonibezech quippe Dominus fulminis vel Dominus contentus vani
 interpretatur. Fulmen mox ut micare incipit, subito deficit. Per quod
 iudaicus potest intellegi populus, qui nimirum quodam quasi fulgore micabant,
 cum dicerent:  Omnia quae praeceperit nobis Dominus, et audiemus
 et faciemus . Sed mox deficiens lux ista cadebat, cum cervices suas tenebrosis
 daemonibus inclinabant. Per id vero quod dicitur contentus vani,
 gentilitas designatur, quae contenta visibilibus ydolis non curabant reverti
 ad misericordiam creatoris. Et dum veritatis ignorabant cultum, vanis
 insistebant cerimoniis ydolorum. De quibus dicit apostolus:  Quia Deum
 non glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus
 suis . Horum igitur duorum populorum ex maxima parte dominatus est
 Adonibezech, id est reprobus nequitiae spiritus, quia et iste quasi fulmen
 micare coepit et desiit, et ille dum vanitate daemonum contentus extitit,
 proprii creatoris auxilium non quaesivit.
 Et ut ad propositum redeam, illic Eglon in typo luxuriae fortis Aoth
 infixa ventri sica perfoditur, illic clavo tabernaculi superbi Sisarae cerebrum
 perforatur. Illic in avaritiae signum Achar filium Charmi lapides
 obruunt, omniumque vitiorum pestes tanquam rebelles hostium acies, fortium
 Israelitarum gladios non evadunt. Illic verus David velut in arcis
 Syon culmine constitutus, bicipiti gladio qui ex eius ore procedit, undique
 | 
 |