Salimbene de Adam: Cronica

Pag 406


X optime convenire videtur: Labor stultorum affliget
eos qui nesciunt in urbem pergere.
Item nota quod Dominus noster Iesus Christus noluit venire,
nisi missus. Ideo Iacob patriarcha dixit, Gen. XLIX: Veniet qui
mittendus est. Item Moyses dixit, Exo. IIII: Obsecro, Domine,
mitte quem missurus es. Ille autem qui mitti debebat in Ioseph
prefiguratus fuerat, de quo dixit Iacob pater suus, Gen. XXXVII:
Fratres tui pascunt oves in Sicchimis, veni, mittam te ad eos. Et
infra: Missus de valle Hebron venit in Sychem. Item de sua missione
ipse idem dicit, Ys. XLVIII: Ex tempore antequam fierent, ibi
eram, et nunc Dominus Deus misit me et spiritus eius. Item Mat.
XXI: Novissime autem misit ad eos filium suum. Item de Iohanne
Baptista dicitur quod fuit homo missus a Deo, Io. I.
Istis autem ribaldis, qui se appellant Apostolos, convenire
potest quod Dominus dicit, Ieze. XIII: Quasi vulpes in desertis
prophete tui, Israel, erant. Ideo docet Iohannes, I canonica
IIII: Karissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si
ex Deo sint, quoniam multi pseudoprophete exierunt in mundum.
Isti sunt illi prophete de quibus Dominus dicit, Iere. XXIII:
Non mittebam prophetas, et ipsi currebant, non loquebar ad eos, et
ipsi prophetabant. Item Iere. XIIII: Non misi eos et non precepi
eis neque locutus sum ad eos. Visionem mendacem et divinationem
et fraudulentiam et seductionem cordis sui prophetant vobis. Que
omnia plangit Iere. in Trenis II de Ierusalem dicens: Prophete
tui viderunt tibi falsa et stulta, nec aperiebant iniquitatem tuam, ut
te ad penitentiam provocarent. Viderunt autem tibi assumptiones
falsas et eiectiones.
Igitur octava stultitia istorum Apostolorum est quia intromittunt
se de predicatione et non habent Scripture scientiam nec
sensum naturalem, quod tale est, quale si sine pennis avis volare
vellet et claudus sine pedibus currere. Item tales predicant non
in congregatione, sed in dispersione Ghirardini Segalelli, qui
multiplicavit gentem, sed non magnificavit letitiam. Qui, si essent
in Ordine fratrum Minorum, vix permitterentur mensis ministrare
vel lavare scutellas seu hostiatim ire pro pane.
Nona istorum stultitia est quia volunt predicare nec habent

Torna all'inizio