| orationis causa discurrere solitus, Iohannes vero, fratris
 exemplo ad idem religionis officium provocatus, Hierosolimam
 commeare pari consilio decreverunt. Hoc igitur Olibanus cognito
 tristis et flens obsecrare devotissime cępit, ne se violata fide desererent,
 sed sicut beatus Romualdus precęperat, in Dei illum servitio
 custodirent, addens etiam: «Memento tu saltem, Iohannes, quia
 magister tuus in tua me propensius fide commisit et titulum tibi
 inobędientię, si discedis  opposuit». Illi autem obstinata
 intentione in proposito persistentes, relicto tandem Olibano, peregrinationis
 iter arripiunt. Cumque descendentes de monte iam
 in campestria declinassent, figentes se loco necessarium aliquid
 inter se tractare cęperunt. Et inter agendum subito Guarini
 equus furioso rotatus impetu in aliam partem invito
 sessore devertit et Iohannis tybiam ferrata calce percutiens
 fregit. Qui ilico ad terram nimio dolore prostratus, iam sero
 memor magistri precepta ad mentem revocat et se perfidum, se
 inobędientię reum verbis publicę confessionis accusat. In fracto
 namque crure didicit quia fidem frangere peccatum fuit. Et
 quia ipse rationis capax magistro inobędiens extitit, ad incolomitatis
 suę custodiam inrationale animal sessori obędire nescivit.
 Deinde illuc unde venire cęperat rediens, cellam sibi ędificari prope
 monasterium petiit ibique per triginta fere annos, quamdiu vixit,
 in sancta conversatione permansit. Multa in eo caritas, mira
 | 1
 
 
 
 5
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 
 20
 
 
 
 |