Salimbene de Adam: Cronica

Pag 33


provincia maxima dimicantium pugna, quarum septentrionales
de orientalibus victoriam detinebant. Quod non est ambiguum
futuri excidii presagium extitisse. Nam predicti peregrini apud
Venetias congregati, cum Venetis arripientes iter, primo Zadram,
municipium Dalmatie munitissimum, in sinu Adriatico situm,
Venetis nimis infestum, auctorante venerabili viro Henrico Dándalo
duce et stolio Venetorum invadunt; quod non diu obsessum
Veneti destruxerunt. Interea filius imperatoris Ysachii predictus
puer Alexius de carcere liberatus Phylippum cognatum suum
adiit, Alamannie regem, supplicans ut sibi auxilium impertiret.
Eodem anno in mense Iunii venerunt Mutinenses et Veronenses
cum carrocio et Ferarienses cum carrocio et exercitibus suis et
obsederunt castrum Herberie cum mánganis et prederiis, nec
fecerunt aliquod malum dicto castro. Eodem anno, tempore
domini Gerardi Rolandini potestatis Regii, concessa fuit aqua
Situle communi Regino per arbitros, scilicet per dominum Guidonem
Lupum marchionem, civem et potestatem Parme, et per
Guariçonem de Michara et Aymericum Dodhomi potestatem
[Cremone], ut in registro communis Regini continetur.
Anno Domini MCCIII tanta fuit locustarum in Syria multitudo,
quod germinantia lederent universa. Eodem anno predictus
dux ceterique barones adolescentem unanimiter assumentes,
Adriatico mari decurso, ad Illiricum pervenerunt.
Et primo Duratium puero subiugatur. Ceterisque maritimis
subiugatis, Constantinopolim per Elespontiacum pervenerunt.
Interea in Venetos ceterosque Latinos Constantinopolim commorantes
Grecorum et Guarangorum desevit atrocitas, eos impugnans,
capiens et occidens. Cumque cives commoniti legitimum
dominum recipere et tyrannum excludere recusarent,
irruentes Latini viritim in urbem, catenas portus fregerunt,
naves submersserunt. Et cum Blacherne palatium obsiderent,
Odighitria, id est beate Virginis ycóna ab evangelista Luca Virgini
conformata, ad confusionem hostium menibus superponitur,
sed a Latinis reverentius adoratur. Deinde Basilográphya,
id est regalis scriptura cuiusdam prophete Danielis Achivi, qui de
imperatorum Constantinopolitanorum successionibus enigmata

Torna all'inizio