Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 93


ante omnes terras radiis solis primum illuminata est et luna
uisa. Dicitur enim Delos quasi manifestacio, nam Delon grece
manifestum latine dicitur. Et quia ab insula primo fuerunt
inspecti sol et luna, ideo gentiles dicere uoluerunt hanc insulam
fuisse patriam solis et lune et ideo eos in ea fuisse natos, cum Appollo
dicatur sol et Dyana luna. Ipsa etiam dicta est
Ortigia eo quod ibi primum nate sunt coturnices, quas Greci ortigias
uocant. Hunc gentiles Appollinem deum esse dixerunt. Dixerunt
eum esse solem, ipsumque Tytan, quasi vnum ex
Tytanis qui aduersus Iouem non fecit, eundemque Febum, quasi
effebum, hoc est adolescentem, eo quod sol cotidie oritur. Item
eundem Appollinem Phytum vocauerunt a Phytona serpente ab eo
interfecto. Inde phytonisse dicte sunt quedam mulieres scientes
predicere de futuris, ut idem Appollo petentibus predicebat. De hac
fitonissa quidem scriptum est in Ueteri Testamento, in primo libro
Regum, que fecit excitare dudum mortuum Samuelem ad petitionem
regis Saul. In hoc igitur templo erat maxima ymago tota ex
auro composita in honore predicti dei Appollinis. Que licet fuisset
ex auro composita et in ueritate fuisset surda et muta, tamen secundum
gentilium errores colencium ydolatriam (que principaliter
apud ipsos inualuit, cum omisissent uerum cultum Dei ueri, qui in
sapientia, id est in filio Dei, domino nostro Ihesu Chisto, ex nichilo
cuncta creauit) adheserunt diis surdis et mutis, qui pro certo homines
mortales fuerunt, credentes et putantes eos esse deos, quorum potencia
nulla erat. Sed responsa que dabantur ab eis non ipsi sed qui
ingrediebantur in eorum ymagines dabant, qui spiritus immundi
pro certo erant, ut per eorum responsa homines in perpetuis errorum
cecitatibus conseruarent.
Qualiter autem ydolatria creuerit et inicium iniquum habuerit,
et qualiter per spiritus immundos responsa dabantur, cum sit locus,
prouidimus hic compendiose describere et qualiter predicte ydolatrie
finis fuit, cum per gloriosum aduentum domini nostri Ihesu
Christi ubique terrarum ydolatria tota cessauerit et suo penitus
euanuerit exhausto uigore. Certum est enim in scripturis ecclesiasticis,

Torna all'inizio