| Interea huius pręlati monasterii et tutores, qui eundem electum
 videbantur ferre et magistrare, ceperunt in plurimis deviare et
 in nonnullis negotiis secus illum habere. nam cum ad aliquod
 consilium pro huius utilitate cenobii agenda alicubi illum ducebant,
 seorsum eo relicto ad suum quęque velle pertractantes
 exercebant. sed et nobis subditis ultra modum altiores erant et
 huius causam conventus si quando depręcabantur despiciebant.
 itaque omnia huius monasterii bona et agenda non ad electi iussionem
 sed ad suum tantum libitum conferebant, ventura quęque
 damna pro nihilo ducebant, et in omnibus transitorie utebantur
 abbatię, et nostras miserias atque conventus istius penurias in
 nihilo pietabant. conspirationes quoque et immissiones cum
 quibusdam pręcipuis abbatię viris fecerant, ne eos aliquando ledere
 posset conventus istius iusta querimonia. hęc omnia congregatio
 perpendens pernimium dolebat, et ut Deus omnipotens
 quandoque inspiceret occultis suspiriis imprecari studebat. Nam
 ad alicuius hominis mortalis adminiculum manus dare verebamur,
 ne in deterius detrimentum postmodum incideremus. soli ergo
 Christo domino eiusque Genitrici et dominę nostrę nos nostraque
 negotia committere studebamus. Deus autem omnipotens omnia
 ex alto prospiciens, quandoque nobis misertus est et illorum viperinam
 idest venenosam super nos pręlationem avertit et destruxit
 per dominę nostrę sanctissimę Marię intercessionem.
 nam ipso anno alii eorum brevi morte defuncti, alii quovis
 exterminati, quidam etiam deinceps abundantius fuere angustiati,
 et quod non dominum quem ipsi obedirent, sed qui eorum inconditis
 actibus tanquam ignarus optemperaret, eligere maluerunt,
 sicut quondam Iudei qui Christum dominum persequebantur ne
 Hierusalem amitterent, huius emolumentum abbatię iusto iudicio
 cito  perdiderunt. nos autem valde in plurimis afflicti hoc ad
 ultimum reperimus consilium, ut ad imperatoris pręsentiam euntes,
 omnia denuntiare veraci studeremus relatione, quatinus ipse imperiali
 patrocinio cuncta corrigere et ordinare dignaretur, et ęcclesiam
 hanc speciali provisu dignius tueretur. sed quoniam viaticam
 pecuniam utpote regulariter inopiati monachi minime
 habebamus, eundi moras facere compulsi sumus.
 | 
 |