Guido Faba: Epistole

385


significo modis omnibus reverende quod, prosperitatis itinere
feliciter obsequente, in litterali studio Bononie sanus et incolumis
persevero, de vestra continentia semper audire gestiens
et salute.
LV.
De religiosis spoliatis ad principem.
Cum ratione subiectionis et devotionis perpetue nostrum
debeat monasterium esse Romano imperio commendatum, sub
umbra salutifera vestre glorie protegi cupimus et merito defensari.
Ideoque vestre maiestati serenissime flexis genibus
supplicamus, ut predam a talibus vestris nuntiis eidem loco
factam in periculum animarum, restitui facere dignemini pietatis
intuitu monasterio spoliato, ne res contra dispositionen
celestem seculariter pertententur a laicis, que sunt divinis tantummodo
usibus deputate.
LVI.
Imperialis responsio gratiosa.
Quanto nos divina potentia in gradu posuit celsiori, tanto
fortius debito necessitatis constringimur et iustitiam diligere
et sponsam eius ecclesiam honore. Unde vestre devotionis
fidelitas presenti adnotatione cognoscat, quod nuntiis nostris
qui predam fecisse dicuntur imperialibus damus litteris in
preceptis, ut monasterio vestro ablata restituant, et ab iniuriis
inferendis locis religiosis de cetero conquiescant.
LVII.
Ad consanguineos pro servo manumittendo.
Expectantes misericordiam a misericordie largitore, libenter
ceu tenemur volumus alterius misereri ut, debita nostris
debitoribus dimittendo misericordiam quam impendimus consequamur

Torna all'inizio