Stephanus III papa: Epistolae

Pag 562


ut nequaquam praesumpsisset dimittere dominam et genetricem vestram;
et ipse, sicut re vera christianissimus rex, eius salutifferis obtemperavit monitis.
Nam et illud excellentiam vestram oportet meminere : ita vos beato Petro et
praefato vicario eius vel eius successoribus spopondisse, se amicis nostris amicos esse
et se inimicis inimicos; sicut et nos in eadem sponsione firmiter dinoscimur permanere.
Et quomodo nunc contra animas vestras agere contenditis et cum nostris
inimicis coniunctionem facere vultis, dum ipsa periura Langobardorum gens, semper
ecclesiam Dei expugnantes et hanc nostram Romanorum provintiam invadentes, nostri
esse conprobantur inimici?
Itaque et hoc, peto, ad vestri referre studete memoriam: eo quod, dum Constantinus
imperator nitebatur persuadere sanctae memoriae mitissimum vestrum genitorem
ad accipiendum coniugio filii sui germanam vestram nobilissimam Ghisylam
[..........] neque vos aliae nationi licere copulari, sed nec contra voluntatem apostolicae
sedis pontificum quoquo modo vos andere peragere. Et quam ob causam
nunc contra apostolica mandata et voluntatem vicarii apostolorum principis agere
conamini, quod numquam vester pater perpetravit? An nescitis, quod non infelicitatem
nostram, sed beatum Petrum, cuius licet immeriti vices gerimus, spernitis?
Scriptum est enim: ‘Qui vos recipit, me recipit; et qui vos spernit, ine spernit’.
Recordamini, peto, excellentissimi filii, quomodo vos fidedicere visus est prelatus
vester domnus ac genitor, promittens in vestris animabus Deo et beato Petro atque
eius vicario antefato, sanctae recordationis praedecessori nostro, domno Stephano
papae, firmiter debere vos permanere erga sanctae ecclesiae fidelitatem et omnium
apostolicae sedis pontificum oboedientiam et inlibatam caritatem; et postmodum praedecessori
nostro, domno Paulo papae, eadem vos una cum eodem vestro genitore
certum est plerumque per missos et scripta promisisse; et post decessum antefati
sanctae memoriae patris vestri et vos ipsi sepius tam per vestros missos quamque
per litteras simulque et per Sergium fidelissimum nostrum nomenculatorem et per
alios nostros missos nobis spopondistis: in eadem i vos vestra promissione sicut genitor
vester circa sanctam Dei ecclaesiam et nostram fidelitatem esse perseveraturos.
Sed et illud, queso, ad vestri refertae memoriam: qualiter vos prelatus domnus
Stephanus papa in suo transitu per sua scripta sub terribili adiuratione adhortari
studuit, firma stabilitate vos esse permansuros erga dilectionem Dei, sanctae Dei
ecclaesiae, et inlibatam caritatem apostolicae saedis pontificum et omnia vos adimplere
iuxta vestram eidem Dei apostolo adhibitam sponsionem. Et nunc ista est vestra
promissio!
O quantum laborem sustinuit isdem praecipuus ac beatissimus pontifex, qui, ita
inbecillis existens, tanto se exhibuit prolixi itineris periculo. Et nisi Dominus presto
fuerit, in vacuum eius labor deducetur fietque nobis iter illud, quod ibidem isdem
noster praedecessor Franciam properavit, in magnam ruinam, dum nostri inimici plus
nunc quam pridem in superbiae ferocitatem elevati sunt. Et eccae, quod veraebamur,
evenire cernimus, conversaque est nostra laetitia in luctum, et facta sunt novissima
mala peiora prioribus, et, unde exspectabamus nobis lumen oriri, ‘ eruperunt tenebrae’.

Torna all'inizio