tempora et dimidium tempus . Unde colligitur Antichristum tribus annis 
et dimidio regnaturum. Tempus enim annus est, tempora duo anni sunt. 
Tribus annis igitur et dimidio regnaturus deinde divini furoris gladio 
perimendus, ut et tyrannus omnino dispereat et vero regi creatura se universa  
substernat. Unde et idem Danihel:  Iuditium , inquit,  sedebit, ut aufe  ratur  
Noae plantabunt et aedificabunt celebrabunt convivia, contrahent 
matrimonia eisque studio frivolae vanitatis intentis subitus superveniet 
interitus.  Quod autem quaeris, utrum hic mundus prius ardeat et post 
iuditium fiat, evidenti maiorum sententia adfinitum est, iuditium praecedere  
et sic mundi conflagrationem subsequi. Peracto quippe iuditio 
repente ignis erumpens tanto enim aeris spatium occupabit, quantum 
aqua, dum cataclismus induerat vel mundaret, ascendit. Qui videlicet 
ignis ardebit terram et crassitudinem aeris et sic purgabit electos. Sed 
quoniam de die iuditii in epistola, quam ad Blancam scripsimus comitissam,  
testimonia scripturarum nonnulla congessimus, tanta quoque eiusdem  
themmatis apud expositores sacri repperiuntur eloquii, ut intra epistolare  
compendium nequeant cohartari, ad eorum te exuberantia fluenta 
dirigimus, ut obmissis arentibus rivulis de fontibus Israhelite bibere 
suademus.  
Illud tamen, quod de quindecim signis totidem dierum diem iuditii 
praecedentium beatum Hieronimum referre didicimus, hic eisdem verbis
  |  
  |