Salimbene de Adam: Cronica

Pag 826


usque ad dies nostros». Tunc diabolus quesivit ab eo: «Dicas
michi ubi corpus Domini nominetur in Credo». Cum autem frater
ad ostensionem lectoris dixisset ei: sanctorum communionem,
tunc diabolus erubuit et recessit ab eo confusus; frater vero expiravit
et perexit ad Dominum, cui est honor et gloria in secula
seculorum. Amen. Fecit enim cum temptatione proventum et liberavit
animam pauperis de manu potentis, iuxta verbum quod scriptum
est, Iob XXIX: Conterebam molas iniqui et de dentibus illius
auferebam predam.
Q[uo]d dia[bolus] comminatus est uni fratri quod ex[tra]h[er]et eum de Ordine
fratrum Minorum, et ita fuit completum.
Quodam tempore, duo rustici perduxerunt quemdam alium
rusticum, socium suum, ad domum fratrum Minorum, qui possessus
erat a demone. Cui dixit lector: «In hoc vere cognoscam quod
demonium sis, qui habitas in isto rustico, si Latinis verbis mecum
loqui volueris». Quod cum faceret et in Latino peccaret, insultavit
ei frater, dicens quod malam fecisset gramaticam. Cui demon
dixit: «Ita bene scio loqui Latinis verbis sicut tu, sed lingua
istius rustici ita grossa est et ad loquendum inepta, quod per
ruditatem eius vix possim eam deducere». Et cum talia perorasset,
ascultavit et audivit quemdam fratrem iuvenem eundo
per domum cantantem. Tunc dixit fratribus qui astabant: «Auditis
illum fratrem qui vadit cantando per domum? Noveritis
quod totus est meus». Cum autem pervenisset ad locum ubi demonium
erat, dixerunt ei fratres: «Iste demon dicit quod tu es totus
suus». Tunc erubuit frater, cum talia audivisset et esset de aliquibus
conscius sibi, et retraxit pedem et recessit inde et divertit
ab eo, et invento uno sacerdote confessus est secum de peccatis
suis, de quibus precipue conscientie habebat remorsum. Et reversus
iterum demoni dixit: «Dic michi, miser, quid feci ego quare
debeam esse totus tuus». Cui respondit demon: «Pauló ante bene
sciebam, sed modo nil horum recordor. Verumtamen scito prenoscens
quod talem catenam tuis pedibus alligavi, quod, antequam

Torna all'inizio