aut pro re, in qua offenditur, aliam rem, que probatur, aut pro re hominem',  
aut e contrario.  
'Exordium  autem esse oportet sententiosum et omnino 
dignum,  quia maxime oratorem commendat,  modice vero splendidum,  
festivum et concinnum,  quia  exinde  suspicio  nascitur'.   
Cavendum est quoque ne sit 'vulgare, quod in plures causas 
possit' ut conveniens 'accomodari'; ne sit 'commune, quod  in unam  
ut in alteram partem possit convenire';  ne 'commutabile,  quod 
non difficulter possit adversarius commutare';  ne 'longum,  
 quod verbis supervacuis prolongetur';  ne 'separatum, quod 
ex ipsa causa  natum non sit';  ne 'translatum, quod aliud conficiat
  |  
  
200 
  
  
  
  
205 
  
  
  
 
  |