Amussim  regulariter, tractum a regula, ad quam aliquid  
exaequatur, quae amussis dicitur. Quidam amussim esse dicunt  
non tacite, quod muttire interdum dicitur loqui. 
 Adgretus,  apud Ennium (Ann. 588) «adgretus fari», pro  
eo, quod est adgressus, ponitur, quod verbum venit a Graeco <egeiromai> [surgo]. 
 Agnus  ex Graeco amnos deducitur, quod nomen apud maiores  
communis erat generis, sicut et lupus, quod venit ex  
Graeco lukos. 
 Aegrum  ex Graeco anigron appellatur; a quibusdam putatur  
a voce doloris appellari, quod est ai. 
 Annus  ex Graeco venit, quem illi ennon dicunt, et quod nos  
trimum, illi dicunt triennon. 
 Alterum  Sinnius ait idem significare, quod apud Graecos  
eteron. Quidam vero ex utroque esse compositum allos et  
eteros.  Alter  et pro non bono ponitur, ut in auguriis altera  
cum appellatur avis, quae utique prospera non est: sic aliter  
nonnumquam pro adverso dicitur et malo. 
 Aliesis  dies dicebatur apud Romanos obscenissimi ominis,  
ab Allia fluvio scilicet, ubi Romanus fusus a Gallis exercitus  
est. 
 Adlecti  dicebantur apud Romanos, qui propter inopiam ex  
equestri ordine in senatorum sunt numero adsumpti. Nam  
patres dicuntur, qui sunt patricii generis; conscripti, qui in  
senatu sunt scriptis adnotati. 
 Altercatio  iurgatio. 
 Alternatio  per vices successio. 
 Alma  sancta sive pulchra, vel alens, ab alendo scilicet. 
 Altellus  Romulus dicebatur, quasi altus in tellure, vel quod  
tellurem suam aleret; sive quod aleretur telis; vel quod a
  |  
  |