| Solutio
 Respondeo dicendum, quod Angeli neque boni neque mali habent corpora naturaliter
 unita: hoc enim esse non potest, nisi essent formae illorum corporum vel
 saltem motores proportionati illis corporibus; et cum sint perfectioris naturae
 ipsis animabus, oporteret, quod corpora nobiliora haberent. Inter omnia autem
 corpora generabilia et corruptibilia est nobilissimum corpus humanum quasi
 maxime accedens ad similitudinem caelestis corporis propter aequalitatem
 complexionis; unde oporteret illa corpora esse corpora caelestia: et sic rediret
 error philosophorum ponentium, Angelos esse formas orbium et multiplicari
 secundum eorum numerum: quod tamen longe probabilius esset quam eos
 habere corpora aerea naturaliter unita quod videtur Augustinus dicere; quamvis
 dicatur hoc non nisi ex hypothesi eum dixisse, ut utentem positionibus
 Platonicorum, contra quos disputabat.
 AD OBIECTA
 Ad primum ergo dicendum, quod Apuleius falsum dixit, nec Augustinus contra
 hoc disputabat, quia pauca de Angelis asserere voluit.
 Ad secundum dicendum, quod secundum Dionysium proprietates
 animales et humanae dicuntur de Angelis per modum eminentiorem: quia
 quod habet natura inferior, habet et superior, nec eodem modo, sed eminentius;
 unde dicitur Angelus animal, non quia compositus ex anima et corpore, sed ex
 eo quod habet virtutem cognoscendi sensibilia, non tamen per modum sensibilem,
 sed intellectualem.
 Ad tertium dicendum, quod Angeli dicuntur corporei in comparatione ad Deum,
 quia conveniunt cum corporibus in quadam proprietate, quae est loco definiri,
 in quo corpora a Deo distant; non quod aliquo modo naturam corporalem
 habeant.
 Ad quartum dicendum, quod quanto aliquid habet esse vel vitam magis absolute,
 tanto nobilius est; et ideo cum omnis forma habeat esse in coniunctione ad
 materiam, nobilior est vita illius quod corpori non unitur quam id quod corporis
 forma est. Sed quod influit vitam per modum efficientis tantum, et non sicut
 forma coniuncta, hoc nobilius est. Sed hoc neque animae neque Angelo convenit,
 sed Deo tantum.
 | 
 |