Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 259


ad earum mandata rebelles, statim eos in bestias transformabant.
Harum igitur vna, illa uidelicet que magis docta in hac sciencia
erat, Circes suo nomine uocabatur, et alia suo nomine Calipsa.
In potestatem igitur harum duarum me fortuna deduxit, quarum
vna, videlicet Circes, meo quasi amore bachata, suas inmiscuit
pociones, et suarum incantacionum insidiis sic fatue me allexit quod
per annuum integrum non fuit michi ab ea recedendi facultas. Infra
quem annuum Circes grauida est facta et concepit ex me filium, qui
postea natus ex ea creuit et factus est uir nimium bellicosus. Ego
autem circa propositum mei recessus curam adhibui. Sed Circes
irata persensit, et suis magicis artibus me credidit detinere. Sed
ego, qui de arte eram similiter ualde instructus, contrariis operacionibus
omnia sua figmenta destruxi et penitus annullaui. Et quia
sic ars deluditur arte, contrariis commentis Circes in tantum preualuerunt
efficacius artes mee quod cum omnibus sociis meis qui
tunc erant mecum a Circe nimium anxiosa recessi.
"Sed quid michi profuit ille recessurus? Nam committente me
mari, ventus me appulit in terram regine Calipse, que suis artibus
sic me illaqueauit et meos quod maiori tempore quam uoluerim me
detinuit penes se. Mora tamen ipsa michi non fuit nimium
tediosa propter ipsius regine pulchritudinem, in qua miro modo uigebat,
et propter affectus placidos quos penes ipsam inueni, que placere
michi et meis nimium est conata. Tandem per mei sensus industriam
factum est quod ab ipsa salue recessi, in maxima tamen mei
pena laboris, cum artes mee artes suas uix repellere potuissent.
"Deinde nauigando cum meis perueni ad quandam aliam insulam,
in qua quoddam oraculum sacrum habebatur, quod diuine concessione
potencie certa et uera responsa petentibus exhibebat. Ab hoc
oraculo multa petii curiosus, inter que affectuose ab eo quesiui
quidnam de nostris contingeret animabus postquam a nostris corporibus
sunt egresse. De omnibus igitur per me tunc quesitis ab
eo certum responsum obtinui preterquam de animarum articulo,
de quo ab eo nullum certum responsum potui obtinere.

Torna all'inizio