| per se, et sanguis per se non sine certi misterii ratione. Quamuis
 alio locutionis modo totus Christus manducari dicatur et
 credatur, scilicet cum uita eterna que ipse est spirituali desiderio
 appetitur, cum recordatio mandatorum eius super mel et
 fauum dulcior in mente habetur, cum fraterna caritas cuius signum
 hoc sacramentum gestat pro Christi amore diligitur, cum
 dulciter atque salubriter in memoria reconditur quod pro salute
 hominum contumeliis sit affectus, cruce suspensus, clauis affixus,
 lancea uulneratus. Vtraque commestio necessaria, utraque
 fructuosa. Altera indiget alterius, ut boni aliquid operetur.
 Nam prior si desit posterior, non solum peccata non purgat, sed
 etiam auget et presumptores iudicat:  Qui enim manducat et bibit
 indigne, iudicium sibi manducat et bibit . Porro posterior sine
 priore esse non potest aut non debet. Hinc namque panis cotidianus
 a domino dicitur, sicut a beato Ambrosio et sancto
 Cypriano exponitur, et in euangelio legitur:  Nisi manducaueritis
 carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem non habebibis
 uitam in uobis . Et sacri canones iubent non habendos inter
 catholicos qui sacramento corporis Christi non communicant,
 nisi forte penitentium more et episcopali iudicio pro capitalibus
 peccatis [426] abstineant. Frustra ergo infers et dicis:  Si
 semel passus est Christus in semetipso, semel etiam in corpore
 suo, eo quod corpus suum nullo modo separari potest a seipso .
 Quod non procedit. Multa quippe sunt in rebus que rerum partibus
 conuenire non possunt. Nam cum ipse dominus Iesus uerus
 deus sit et uerus homo, omnisque homo constet anima rationali
 et corpore, non tamen anima ipsa aut ipsum corpus recte uocabitur
 homo uel deus.
 | 
 |