Retiario  pugnanti adversus murmillonem cantatur: “Non  
te peto, piscem peto, quid me fugis, Galle?” quia murmilionicum  
genus armaturae Gallicum est, ipsique murmillones  
ante Galli appellabantur; in quorum galeis piscis effigies  
inerat. Quod genus pugnae institutum est a Pittaco, uno  
ex septem sapientibus, qui adversus Phrynonem dimicaturus  
propter controversias finium, quae erant inter Atticos et  
Mytilenaeos, rete occulte lato inpedivit Phrynonem.  
 Resignatum aes  dicitur militi, cum ob delictum aliquod  
iussu tribuni militum, ne stipendium ei detur, in tabulas  
refertur. Signare enim dicebant pro scribere.  
 Rituales  nominantur Etruscorum libri, in quibus scriptum  
est, quo ritu urbes condantur, arae aedesque sacrentur, curiae,  
tribus et centuriae distribuantur. 
  |  
  |