| in terra, ubi erugo et tinea demolitur et ubi fures effodiunt et
 furantur. Nolite solliciti esse dicentes: Quid manducabimus aut
 quid bibemus aut quo operiemur? Nolite solliciti esse in crastino:
 crastinus enim dies sollicitus est sibi ipsi. Sufficit diei malitia
 sua. Nisi quis renuntiaverit omnibus que possidet, non potest
 meus esse discipulus", et cetera que in eodem libro scripta sunt".
 Capitulum 10 -De apostolis.
 "Hec omnia Apostoli et cuncti discipuli eius cum summa diligentia
 observaverunt, nec ad horam pretermiserunt aliquid de
 omnibus que a Domino et Magistro suo audierunt. Impleverunt ipsi,
 fortissimi milites, iudices orbis terre, salutare mandatum, illud idem
 predicantes ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante
 sequentibus signis. Ardebant in caritate, affluentes ubique pietatis
 affectu et omnium necessitatibus se impendebant, omni vigilantia
 curantes ne diceretur de ipsis: "Dicunt et non faciunt". Unde
 unus eorum fidentissime loquebatur, sic dicens: "Non enim audeo
 loqui aliquid eorum que per me non efficit Christus in factis et verbis
 in virtute Spiritus Sancti". Et alius quidem sic: "Argentum
 et aurum non est mihi". Et sic omnes in vita et in morte me summis
 preconiis extulerunt.
 Auditores eorum omnia implere curabant que a magistris suis
 annuntiabantur eis, et, vendentes possessiones et substantias suas,
 dividebant omnibus prout cuique opus erat. Erant omnes pariter
 et habebant omnia communia, collaudantes Deum et habentes
 gratiam ad omnem plebem. Ideo Dominus augebat qui salvi fierent
 cotidie in idipsum".
 Capitulum 11 -De apostolorum sequacibus.
 "Tempore quidem longo horum dictorum veritas apud multos
 permansit, precipue cum adhuc sanguis pauperis Crucifixi in eorum
 | 1
 
 
 
 5
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 
 20
 
 
 
 
 25
 
 
 
 
 |