iusticia responsurus, contumaciter conparere contempsit —  
per vos vel alium seu alios in ecclesia vestra et alibi  
ubi expedire credideritis tamdiu exconmunicatum publice  
nuncietis etc.  ut supra.  
f. 
Reo exconmunicato in sua contumacia permanente, petit  
interdum actor, ut exconmunicacionis sentencia in  
reum lata per iudicem aggravetur. quod sic fieri consuevit. 
 A  . Aggravacio sentencie exconmunicacionis. 
Olim R de tali loco ob ipsius contumaciam ad instanciam  
P de tali loco exconmunicavimus, et mandavimus exconmunicatum  
publice nunciari. quam exconmunicacìonem  
diu sustinuit, et adhuc sustinet animo indurato. 
Quia vero crescente contumacia crescere debet et  
pena, discrecioni vestre presencium tenore conmittimus, et  
sub pena exconmunicacionis districte precipiendo mandamus, 
quatenus predictum R sic exconmunicatum quibuslibet  
diebus dominicis et festivis, pulsatis campanis et candelis  
accensis, coram fideli populo in ecclesia vestra et alibi ubi  
expedire videritis per vos vel alium seu alios, exconmunicatum  
publice nuncietis et nunciari faciatis, quousque super  
hiis nostris et ecclesie venerit parere mandatis. 
Inhibeatis nichilominus omnibus et singulis vicinis  
notis domesticis et propinquis sub pena exconmunicacionis  
nominatim et expresse, ne cum eodem sic exconmunicato  
in duo potu loquela emendo vendendo molendo  
coquendo ignem vel aquam ei'dando seu quocumque  
modo alio participare presumant, rescribentes nobis  
fideliter etc. 
 A  . Forma gravior super eodem. 
Olim R de tali loco ob contumaciam ipsius ad instanciam  
P loci eiusdem exconmunicavimus, et mandavimus
  |  
  |