(11) Et quia in salutationibus non solum certitudo queritur  
personarum sed benivolentia pariter est captanda, ideo simplici  
salutatione moderni raro utuntur. 
23. (1) DE HIS QUE CONVENIUNT MERITIS MITTENTIUM PERSONARUM. . 
(2) Inquirenda sunt ergo merita personarum, ut mittens aliquid  
de se dicat et de recipiente similiter, unde possit sibi benivolentiam  
comparare. (3) Nam si mittens aliqua dignitate vel  
professione gaudet, eam in salutatione cum debita humilitate  
tangat, ne videatur superbia tumefactus. (4) Et hoc fit per colorem  
qui licentia nominatur, ut: 'Bononiensis episcopus licet in  
dignus'; item: 'Divina miseratione vel permissione Bononiensis  
episcopus'; item: 'B. gramatice dictus doctor' vel: 'Humilis  
gramatice facultatis professor' vel: 'Minimus theologie professor'  
vel: 'Iuris canonici modicus propinator'. (5) Magistrum  
autem vel dominum se vocare non convenit, quia signum magne  
superbie notaretur. Unde caveant sibi iuriste ne in salutationibus  
dominos se appellent. 
24. (1) QUIBUS CONVENIAT DICERE DEI GRATIA . 
(2) Huius modi excusatione utuntur omnes ecclesiarum prelati,
  |  
  |