| Pergamenses firmiter statuerant omnes ipsos interficere, si per
 virtutem eos caperent, tandem multum dolentes fedus tale
 cum inimicis fecerunt, quatenus ipsi omnes, qui in castro
 fuerant, masculi et femine, relicto eis castro omnibusque
 etiam alius rebus, que intus fuerant, dimissis sani et incolumes
 extra castrum abirent, preter iam dictum Ruinum et omnes
 Teutonicos ac paucos Longobardos, qui in ipso castro intraverant;
 quibus solummodo vitam concesserunt ac eos in vinculis
 Mediolanum duxerunt et in carcerem detruderunt. His
 itaque extra castrum sic ire permissis, Mediolanenses et Pergamenses
 ceterique, qui ibi ad obsidionem fuerant, infra ipsum
 castrum euntes in primis totum expoliaverunt, deinde illud
 combusserunt, postremo totum ipsum castrum destruxerunt
 atque meliorem murum ac pulcriorem et meliorem turrem,
 quam unquam in tota Longobardia tunc fuisset, in terram
 prosternerunt.
 Igitur cum imperator firmiter audivit Laudenses cum
 Mediolanensibus aliisque Lombardis coniuratis convenisse ac
 castrum Tricii, quod pro suo habebat et tenebat et quod suis
 propriis impensis, sicut supra diximus, rehedificaverat, captum
 et destructum penitus fore ac missum et procuratorem ipsius
 aliosque Teutonicos captos et sic dehonestatos atque in
 carcerem apud Mediolanum detrusos esse [ipsum]que suam
 mobiliam suasque res, quas in castro habebat, sic amisisse,
 | 1
 
 
 
 5
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 
 20
 
 
 
 
 |