Guido Faba: Epistole

363


stolidis, quorum labia dolosa et lingue multiloque disperdantur.
Surgat nunc Daniel, cuius spiritum Dominus suscitavit, veritatem
adiuvet, maledictos condemnet, impios tollat de medio,
et veritas pateat in aperto. Studui namque, non in damnosis,
ut mendaces referunt sed in scholis , non in meretricali sed
in Iustiniano codice diligenter. Non cum lenonibus, nec cum
lusoribus nec cum histrionibus portio mea fuit; sed cum magnis
doctoribus, et honestis scholaribus legis scientiam didici prudentiamque,
et sicut potui profeci et proficere non desisto.
Unde reverenter supplico paternitati vestre benigne, ut mihi
suam restituat gratiam, benedictionem dare velit et auxilium
dirigere consuetum, verbis vanis et frivolis detractorum in
nullo fidem, sicut sapienti convenit, tribuens; nam in corde
sapientis non affigit radices, quod ad aurem pertulit audacia
mentientis.
X.
Citatio iudicis delegati cum forma rescripti.
C. non suis meritis, sed sola Dei miseratione abbas Sancti
Stephani de Bononia, viro provido et discreto B. notario de
Ferraria in vero salutari salutem. Insinuatione presentium
tue pateat probitati, nos a summo pontifice noviter recepisse
litteras, formam per omnia continentes de verbo ad verbum
inferius adnotatam. Unde, quia tenemur apostolicis obedire
mandatis, tibi qua fungimur autoritate mandamus, ut proximo
die Iovis esse debeas coram nobis rationem facturus Martino,
et recepturus pariter ad eodem, nec cum eo duxeris interim
componendum; aliter presumeretur quod iustitiam non haberes.
Nam quisquis iudicium refugit, de sua plene iustitia non confidit.
Tenor autem est huiusmodi litterarum: « Gregorius
etc.»

Torna all'inizio